Gnaeus Pompeius Trogus
Gnaeus Pompeius Trogus fuit Augusto regnante scriptor Romanus natus in Gallia Narbonensi qui historias scripsit. Cuius nullum opus exstat, praeter epitomen a Iustino scriptam.
Eius familia, etsi Gallicæ Vocontiorum nationis, in civitatem Romanam recepta erat, videlicet ubi Cn. Pompeius in Gallia Narbonensi constitit. Litteris autem Græcis apud Massilienses doctus, quadraginta quattuor libros Historias Philippicas inscriptos de cunctis gentibus quas reges Macedonici sub imperium suum subjunxerant composuit, in quibus res illic omni memoria usque ad Augusti principatum gestas narravit. Romanas vero res, a Tito Livio eodem tempore tractatas, non attigit. Alios quoque De animalibus libros scripsit, de quibus C. Plinius Secundus Major mentionem fecit.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Otto Seel: Pompeius Trogus und das Problem der Universalgeschichte. In: Aufstieg und Niedergang der römischen Welt. vol. II 30,2. Berolini-Urbs Novum Eboracum 1982, pp. 1363–1423.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Opera Gnaei Pompeii Trogi aut de Gnaeo Pompeio Trogo apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Iustinus, Epitome (Anglice, Francice, Latine)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |