Praemium Oscar
Praemium Oscar[1] (Anglice Academy Award) est praemium pelliculis ab Academy of Motion Arts and Sciences Cinematographicarum Angelopoli in urbe Californiae annuis caerimoniis concessum. Commune huic praemio nomen est praemium Oscar, sed quia hoc in viginti fere constat categoriis singulis distribuendis, consentaneum est etiam pluraliter praemia Oscar dici. Itaque anno 2023 Oppenheimer septem praemia Oscar reportavit, quae ad pelliculam, dispositorem, protagonistam, actricem, sonum, musicam pertinent. Praemium Oscar physice sigillum vel tropaeum est, cuius nomen "Oscar" ita factum esse videtur, dicunt enim mulierem quandam (fortasse Margaretam Herrick), cum sigillum in aula Academiae videret, clara voce exclamasse hoc avunculi sui Oscar simillimum esse.
Quod praemium anno 1929 excogitatum et creatum est. Prima caerimonia Ruscisilvae in Deversorio Roosevelt die 16 Maii confecta est. Praemium Academiae etiam post mortem actori aut actrici aut cuicumque administro pelliculae donari potest.
Praemia pelliculis optimis data
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs Academiae, www.oscars.org
- Situs Praemiorum Academiae, www.oscar.com
- Leges praemiorum Academiae anno 2008, old.oscars.org (PDF)
- Praemia Academiae in Indice Interretiale Pellicularum (Anglice)
Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes! |