Pontomedusa (Nereis)
Appearance
(Redirectum de Protomedea (Nereis))
Pontomedusa seu Pontomedea sive et Protomedea in mythologia Graeca fuit una (si re vera una sit) e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores Protomedea ab Hesiodo in Theogonia,[1] Pontomedusa in Apollodori bibliotheca;[2] etaim depicta est in vaso Graeco (in Museo Britannico servato) nympham Pontomedeam.[3] Quibus nominibus conexare possumus epithetum pontomedon (scil. "maris dominus") deo Poseidone attributum.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- M. L. West, ed., Hesiod: Theogony (Oxonii: Clarendon Press, 1966) p. 240
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.