Jump to content

Psychotropicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Psychotropica)

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Psychotropica varia (ab summa sinistra pagina): cocainum, crack?, methylphenidate? (Ritalin), ephedrinum, MDMA (Ecstasis - pilula cum risu), mescalinum (cactus succus), acidum lysergicum (in saculo, guttis in chartulas fusis), psilocybe cubensis (fungus siccus), salvia divinorum (pulvis nigrum in saculo), diphenhydraminum (Benadryl - pilula rosa), amanita muscaria (fungus ruber), Tylenol #3 (codeinum continens), codeinum, tabacum siccum, bupropionum (Zyban - purpurea et fusca pilula), cannabis flos, et hasisum[1] (quadratus fuscus).

Psychotropicum (de verbis Graecis ψυχή anima, mens et τρόπος conversio, directio) est compositum chemicum quod systema nervosum centrale ita adficit, ut cerebrum agat modis quibus non solet. Sensus, animi motus et habitus, perceptio, conscientia et alia omnia, tum in peius tum in melius, psychotropicis adfici possunt.

Etiamsi psychotropica saepius medicamenta putantur, plurima psychotropica medicinae ratione anaesthesiae vice adhibentur, et interdum idem psychotropicum et medicamenti et medicinae vice adhiberi potest.

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Psychotropica quattuor rationibus iudicentur, chemiae enim et iudiciariis et psychopathologiae et periculi dependentiae et halucinatione. Verum tamen cuncti corporis effectus incessum argute videatur. Exempla psychotropicorum sunt:

Rationes chemicae

[recensere | fontem recensere]

Ordo mundi sanitarius in ICD-10 has substantias nominat: alcohol (F10), opioides (F11), cannabinoida (F12), sedativa hypnoticaque (F13), cocainum (F14), stimulantia cum coffea (F15), Alucinogeni (F16), tabacum (F17), solventia volatica (F18), usus substantiarum psychotropicarum multiplex atque substantiarum psychotropicarum aliarum (F19).

Exempla aliarum classificationum sunt excogitata de:

Rationes iudiciariae

[recensere | fontem recensere]

De usu psychotropicorum leges civitatum generatim inter quod licet ratione anaesthesia vel casu speciali medicinae et non quod licet.

Rationes psychopathologiae

[recensere | fontem recensere]

Psychopathologia phaenomena (sive signa symptomataque animi) substantiis psychotropicis describit. Magni momenti animi affectus cum sedatione, depressione, alucinationes (praecipue opticae, quod est aliquid sine stimulo externo videri) habent, quoniam vitae cotidianae interturbationes et intertrimenta gravia usque ad cogitationes mortis voluntariae incidere possint.

Rationes dependentiae

[recensere | fontem recensere]

Ordo mundi sanitarius in ICD-10 tres gradus instruit, qui sunt intoxicationis acutae (F1x.0), usus damnosi (F1x.1) et ipsius dependentiae syndromae (F1x.2).

  1. Latinitas, etiam hasiscum
  2. Lewin L. (1924). Phantastica. Die betäubenden und erregenden Genussmittel. Für Ärzte und Nichtärzte. Berolinum: Domus editoria de Georgius Stilke

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psychotropica spectant.