Jump to content

Proelium ad Eslingam

E Vicipaedia
(Redirectum de Pugna ad Essling)
Tabula geographica proelii ad Aspern

Pugna ad Essling[1] seu Proelium ad Eslingam[2] seu Proelium apud Aspern et Essling diebus 21 et 22 Maii 1809 inter exercitum Francorum a Napoleone I ductum et Austriacos pugnatum est, quibus Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria praefuit.

Carolus Archidux in proelio apud Aspern depictus

Bello quintae Coalitionis (e Austria et Regno Unito coepto Napoleo iam feliciter in Bavaria contra Austriacos certaverat et 13 Maii Vindobonam occupaverat. Apud Aspern et Essling ad flumen Danubium, non longe a capite Austriae, nunc Austriae dux Carolus imperatorem Francorum a Bohemia et Hungaria arcere voluit. Acerrimis pugnis in viis oppidi Aspern Carolus Francos vicit; fuit primus, qui impetum Napoleonis sustinuit. Franci e 60 000 militibus 30 000 amiserunt (inter eos et Ioannes Lannes marescalcus Franciae fuit), Austriaci e 75 000 peditibus et equitibus 24 000. Huius victoria Austriacos spe complevit, Borussiam ad coalitionem accessuram esse, quae spes vana fuit. Sed paulo post Napoleo victoriam Proelio apud Wagram adeptus hostes ad Pacem Palatii Belli Fontis coegit, quae bellum quintum coalitionis finivit.

  1. (Germanice, Latine) Epitome rerum gestarum a Neapolione magno Ad usum studiosae juventutis.
  2. Ita in numismate honorifico victoriam celebrante et tum percusso. In Museo Lupario.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]