Jump to content

Ratio intellegentiarum multiplicium

E Vicipaedia

Intellegentiarum multiplicium nomine traditur quaedam doctrina ab investigatoribus Universitatis Harvardianae excogitata, Howardo Gardner auctore psychologo.

Puer, exempli gratia, qui magna cum facilitate didicit multiplicare numeros, non ideo intellegentior est quam alius, qui diversam habet calliditatem. Hic extremus, licet laboret in multiplicando: (a) potest alia ratione discere multiplicationem; (b) potest esse peritissimus in alia scientia extra mathematicam; (c) potest penitus et accuratius inspicere et noscere multiplicationem. Tarditas in discendo potest occultare facultatem magis eximiam, quam illius pueri, qui abacum celeriter mandat memoriae, quin multiplicationem penitus intelligat.

Iudicia ad nominandas intellegentias

[recensere | fontem recensere]

Investigatores sequentibus iudiciis usi sunt, ad nominandas calliditates humanas:

  • Ii qui damnum patiantur in cerebro, si quasdam amittunt facultates, exercitando tamen aliis ornari videntur;
  • Aliquando oriuntur pueri summo ingenio praediti, qui quandam eximiam habent calliditatem, ubi talis calliditas aut non est aut non colitur;
  • Variae simul agnoscuntur facultates. Ad rem musicam quod attinet, homo potest, exempli gratia, optimum sensum habere de modulatione, de harmonia, de tempore, de sonitu.
  • Singuli homines habent suam discendi historiam.
  • Aliquando vestigia ad quandam peritiam attingendam possunt dignosci.

Intellegentiarum genera

[recensere | fontem recensere]

Datis superioribus iudiciis, investigatores Harvardiani intellegentiarum genera descripserunt septem, quae post annum 1980 plurimum valuerunt pro eruditione tradenda. Postea addita sunt septem generibus iam descriptis alia duo, quae sunt intellegentia naturalis et intellegentia vitae:

  1. Intellegentia rationis et numeri: est ratiocinandi facultas, per quam principia mathematica rerumque leges dignoscuntur.
  2. Intellegentia linguae: est linguarum verborumque amor atque studium investigandi principia linguarum.
  3. Intelligentia rerum musicarum: est facultas non modo voce, verum etiam instrumentis musicis canendi.
  4. Intellegentia spatii: est facultas comprehendendi mundum per sensum videndi.
  5. Intellegentia motus corporis: est facultas dominandi motus proprii corporis.
  6. Intellegentia sui ipsius: est facultas cognoscendi se ipsum, per quam homo superat vitia imperatque sibi.
  7. Intellegentia commercii cum aliis: est facultas instituendi consuetudines cum ceteris hominibus.
  8. Intellegentia naturalis: est facultas cognoscendi et componendi res elementaque naturae, utpote, plantas, animalia, rupes.
  9. Intellegentia vitae: est facultas interpretandi sensum vitae eiusque maximas quaestiones.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Carroll, J. B. (1993), Human Cognitive Abilities: A Survey of Factor-analytic Studies, Cambridge University Press, ISBN 0521382750 
  • Davis, Katie; Christodoulou, Joanna; Seider, Scott; Gardner, Howard (2011), "The Theory of Multiple Intelligences", in Sternberg, Robert J.; Kaufman, Barry, The Cambridge Handbook of Intelligence, Cambridge University Press, pp. 485–503, ISBN 0521518067 
  • Demetriou, Andreas; Raftopoulos, Athanassios (2005), Cognitive Developmental Change: Theories, Models and Measurement, Cambridge University Press, ISBN 0521825792 
  • Demetriou, A.; Mouyi, A.; Spanoudis, G. (2010), "The development of mental processing", in Overton, W. F., The Handbook of Life-Span Development: Cognition, Biology and Methods, John Wiley & Sons, pp. 36–55, ISBN 9780470390115 
  • Eysenck, M. W., ed. (1994), The Blackwell Dictionary of Cognitive Psychology, Blackwell Publishers, pp. 192–193, ISBN 0631192573 
  • Gardner, Howard (1993), Multiple Intelligences: The Theory in Practice, Basic Books, ISBN 046501822X 
  • Gardner, Howard (1983), Frames of Mind: The Theory of Multiple Intelligences, Basic Books, ISBN 0133306143 
  • Gardner, Howard (2000), Intelligence Reframed: Multiple Intelligences for the 21st Century, Basic Books, ISBN 9780465026111 
  • Gardner, H. (2004), Changing Minds: The art and science of changing our own and other people's minds, Harvard Business School Press, ISBN 1422103293 
  • Jones, Paul Howard (2010), Introducing Neuroeducational Research, Taylor & Francis, ISBN 0415472008 
  • Kaufman, Alan S. (2009), IQ Testing 101, Springer Publishing Company, ISBN 9780826106292