Remigius Autissiodorensis
Appearance
(Redirectum de Remigius Antissiodorensis)
Res apud Vicidata repertae:
Remigius Autissiodorensis (vel Antissiodorensis etc.), anno 841 natus et anno 908 mortuus, fuit theologus et grammaticus doctus Benedictinus.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/65/RemigiusInPsalmos.jpg/220px-RemigiusInPsalmos.jpg)
Vita
[recensere | fontem recensere]Burgundiae natus, Heirici Autissiodorensis et fortasse Lupi Servati discipulus, in abbatia sancti Germani Autissiodorensi ab anno 861 ad 883 aetatem degebat; scholae huius monasterii praefectus ab anno 876 erat. Anno 883 Remos ad litteras provehendas missus estm ubi Hucbaldo Elnonensi familiaris fuit. Circa annum 900 Lutetiae dialecticam et musicam docebat; Odo Cluniacensis ibi discipulus eius fuit.
Opera
[recensere | fontem recensere]Commentaria ad librum Genesim et ad Psalmos composuit necnon ad artem grammatucam Donati et Prisciani et Iuvenalem et ad disticha Catonis; maximum Remigii opus est ad Martianum Capellam commentaria.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • |