Jump to content

Rodomons

E Vicipaedia
(Redirectum de Rhodomontes)
Imago typographica Rodomontis saeculo sextodecimo facta.

Rodomons[1] vel Rhodomontes[2] (Italiane Rodomonte) est antagonista in carmine epico Orlando innamorato a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto et in carmine epico Orlando furioso a Ludovico Ariosto scripto.

Bradamantis Rodomontem in proelio superat in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Rodomons rex Algeriae et dux magni exercitus regis Saracenorum Agramantis est. Agramans Francogalliam invadit, quia rex Francorum Carolus Magnus interfecerat patrum suum Troianum, et Rodomons eum sequitur: apud Montem Albanum exercitus regis Agramantis cum exercitu Rodomontis coniungit. Saraceni Lutetiam Parisiorum obsideant et Rhodomontes crudeliter milites Christiani ac cives occidit, aetatem aut sexum ignorans. Rhodomontes sponsus principissae Granatae Doralices est, sed imperator Mongoliae Mandricardus eam rapit quia eam amat. Sed Doralice, filia Stordilani, Mandricardo amore capta est et iam sponsum suum non amat: Rodomons igitur inimicus mulieribus facitur.

Postea rex Algeriae animus ad castam Isabellam volget quia sponsus suus Zerbinus, princeps Scotiae, mortuus erat in proelio contra Mandricardum. Tamen pudica Isabella consilium excogitat et Saraceno dicit quae illa potionem invulnerabilem biberat et Rodomontem iubet vulnerare eam. Sic Isabella moritur et Rodomons, amore mulieri deperens, sepulcrum Isabellae apud flumen Rhodanum construit et ibi vigilias agit.

Rodomons et Rolandus pugna habeunt et miles Christianus fugit in flumine natans. Deinde milites Christiani Brandimartes, Olivierus Sansonettusque apud sepulcrum transeunt et Rodomons eos vincit et captivos facit. Postea Bradamantis, miles Christiana, Rodomontem invenit et in certamine singulare eum vincit cum hasta magica Argaliae: Bradamantis Rhodomontem ad liberandum captivos certaminum priorum cogit et rex Algeriae a vita militare abscedit.

Post unum annum Rodomons apud nuptias Bradamantidis Rogeriique pervenit et Rogerium, qui miles Saracenus fuerat sed Christianus factus erat, ad certamen singulare eum lacessit. Rogerius atque Rodomons inter eos pugnant sed postremo Saracenus occiditur et carmen epicum finem habuit cum animus Rodomontis ad ripas Acherontis descendit et blasphemat.[3]

Hodie in sermonibus Italico Anglicoque verba rodomontata (Italice) et rodomontade (Anglice) sunt et ex nomine regis ficti oriuntur. Significatio duorum verbum "iactatio" est.[4]

  1. "(...) et ipse Sacripas, et Rodomons, Baldo assistente, valerent, namque ibi tam scuram coepit replicare baruffam" apud Baldum Theophili Folengo. Vide etiam textum latinum apud Vicifontem.
  2. De nomine latino vide versionem latinam carminis epici.
  3. "Bestemmiando fuggì l'alma sdegnosa / che fu sì altiera al mondo e sì orgogliosa" (Incessens diris caelestia Numina fugit / vita adeo in terris audax adeoque superba.) Ludovicus Ariostus, Orlando furioso, 46, 140.
  4. Vide paginam rodomontata apud vocabularium interretiale Italicum Treccani. (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Mediolani, 1991.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Lucae, 1990.