Dicasterium pro Doctrina Fidei
Dicasterium pro doctrina fidei est vetustissima curiae Romanae congregatio, quae nomine Congregatio Romanae et universalis Inquisitionis a papa Paulo III cum constitutione "Licet ab initio" die 21 Iulii 1542 condita est, ut Ecclesiam ab haeresibus defenderet.
Anno 1908 Pius Papa X congregationi novum nomen, quod est Sacra Congregatio Sancti Officii, addixit. Nomen hodiernum a Paulo Papa VI litteris apostolicis motu proprio datis "Integrae servandae" die 7 Decembris 1965 inditum est.
Secundum constitutionem apostolicam "Pastor Bonus" (art. 48) munus proprium huius congregationis, quae viginti quinque membris e quattuordecim civitatibus oriundis constat:
- est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quæ hanc materiam quoquo modo attingunt.
- Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutæ sunt Pontificia Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quæ iuxta proprias probatas normas agunt quibusque præest Cardinalis eiusdem Congregationis Præfectus ("Pastor Bonus," art. 55).
Praeses Congregationis pro Doctrina Fidei fuit a die 13 Maii 2005 usque ad diem 2 Iulii 2012 cardinalis Gulielmus Iosephus Levada, qui Iosepho Ratzinger successit, cum Ratzinger die 19 Aprilis 2005 papa creatus esset. Novus praeses a die 2 Iulii 2012 usque ad diem 2 Iulii 2017 Gerardus Ludovicus Müller. Eodem tempore secretarius erat Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer, qui nunc a die 3 Iulii 2017 praeses est.
Hac Congregatio mutavit nomen cum nova constitutio Praedicate Evangelium et sumpsit nominem Dicasterium pro doctrina fidei.
Index praefectorum
[recensere | fontem recensere]- Constantinus Patrizi Naro
- Prosperus Caterini
- Antonius Maria Panebianco
- Aloisius Bilio
- Raphael Monaco La Valletta
- Lucidus Maria Parocchi
- Seraphinus Vannutelli
- Marianus Rampolla del Tindaro
- Dominicus Ferrata
- Raphael Merry del Val
- Donatus Raphael Sbarretti Tazza
- Franciscus Marchetti Selvaggiani
- Iosephus Pizzardo
- Alfredus Ottaviani
- Franciscus Šeper
- Iosephus Ratzinger
- Gulielmus Iosephus Levada
- Gerardus Ludovicus Müller
- Aloisius Franciscus Ladaria Ferrer
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina publica
- Litterae apostolicae motu proprio datae "Integrae servandae"
- Constitutio apostolica "Pastor Bonus"
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |