Jump to content

Ballator

E Vicipaedia
(Redirectum de Saltator ballationis)
Pierina Legnani (laeva) et Olga Preobrajenska (dextra) in Medoram et Gulnare indutae. Scaena "Le jardin animé" ballationis Le Corsaire secundum renovationem a Mario Petipa ad Ballematicum Theatri Mariinskij facta, Petropoli, 1899. Legnani ballatrix fuit, quae prima appellabatur "prima ballerina assoluta".

Ballator[1][2] (et ballatrix),[3] vel saltator scaenicus (et saltatrix scaenica),[4] est qui artem ballationis classicae exercet. Homines utriusque sexus ballationem exercent, sed in scaena saltatoribus utriusque sexus tralaticiae se gerendi rationes sunt, et stricta inter ballatores hierarchia habetur. Multorum annorum exercitationum copià varietateque et idonea artis ratione eo volunt, ut sodales gregum artis peritorum fiant. Propter arduam ballandi rationem valetudinis periculo semper se committunt.[5]

  1. Cf.ballator” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  2. Cf. Orellius, Ioannes Caspar (1828). Inscriptionum latinarum selectarum amplissima collectio. Turici: Typis Orelii, Fuesslini et sociorum. p. 406 . Inscr 2337: “Sodales, ballatores, cybelae benemerenti fecerunt”.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009).
  4. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY: 2001).
  5. Jonas 1998: 130.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Denby, Edwin. 1965. Dancers, Buildings, and People in the Streets. Horizon Press.
  • Jonas, Gerald. 1998. Dancing: the Pleasure, Power, and Art of Movement. Harry N. Abrams.
  • Miller, E. H., H. J. Schneider, J. L. Bronson, et D. McLain. 1975. "A new consideration in athletic injuries: The classical ballet dancer." Clinical Orthopaedics and Related Research 111: 181–191.
  • Turner, Bryan S., et Steven P. Wainwright. 2003."Corps de Ballet: the case of the injured ballet dancer." Sociology of Health and Illness 25 (4): 269–288. doi:10.1111/1467-9566.00347.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad ballatorem spectant.