Gregorius Turonensis
Appearance
(Redirectum de Sanctus Gregorius Turonensis)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Novembris 538; Alvernia
Obitus: 17 Decembris 594; Turones
Nomen nativum: Georgius Florentius
Obitus: 17 Decembris 594; Turones
Nomen nativum: Georgius Florentius
Memoria
prelate, sanctus (feriae die 17 Novembris)
Gregorius Turonensis (natus "Georgius Florentius" Augustonemeti Galliae die 30 Novembris 538; mortuus Turoni in urbe verisimile 17 Novembris 594) fuit episcopus et rerum gestarum scriptor Galliae aetatis Merovingicae. Ab anno 573, munere episcopi Turonensis fungebatur. Saeculo quodam posteriori ab Ecclesia Catholica in numerum sanctorum relatus est.
Gregorius Turonensis praeclarus Christianae Latinitatis scriptor est, cuius in celeberrimorum operum numero Decem libri historiarum et Vita Sancti Martini Turonensis ducuntur.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Decem libri historiarum quorum quattuor primi narrationem de mundi historia, i.e. a creatione peccatoque Adami Hevaeque usque ad Gregorii vitae dies, continent. Sequentibus autem in libris res gestae tempore Sancti Gregorii vitae relatae sunt. Aevum quo Gregorius vitam suam egit, turbidissimum fuisse videtur, regno Francorum inter fratres Guntram, Charibertum I, Chilpericum I et Sigebertum I diviso; Fredegarius opus Gregorii continuavit
- Vita patrum
- De miraculis beati Andreae apostoli
- De miraculis sancti Martini episcopi
- De passione sancti Iuliani martyris
- De gloria confessorum
- Commentarii in psalmos
- De cursu stellarum ratio
Opera incerta
[recensere | fontem recensere]- Vita sancti Aridii abbatis
- Vita sancti Maurilii Andegavorum episcopi
- Historia septem dormientium
- Antiphona de sanctis Medardo et Gildardo episcopis
- Prosa de sancto Martino
Fontes de vita Gregorii Turonensis
[recensere | fontem recensere]- Odonis, abbatis ut videtur Cluniacensis, Vita sancti Gregorii episcopi Turonensis
Notae
[recensere | fontem recensere]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Collectiones operum
- 1522 : B. Gregorii, Turonensis episcopi, historiarum precipue gallicarum lib. X. In vitas patrum fere sui tempori lib. I. De Gloria confessorum praecipue gallorum lib. I ... Parisiis: ab impressore Jodoco Badio et Joanne Parvo (Textus apud Google Books)
- Eruditio
- Louis Halphen, Grégoire de Tours, 1920 (Francogallice)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Gregorius Turonensis apud Vicifontem. |
Vide Gregorius Turonensis in Victionario. |
- Gregorii Turonensis Historiae Francorum libri X
- Gregorii Turonensis opuscula quaedam editore Henrico Leonardo Bordier