Jump to content

Scalholtum

E Vicipaedia
(Redirectum de Schalholtia)
Scalholtum in hieme.

Scalholtum (-i, n.)[1] (seu Skalholtum[2], Scalholtia (-ae, f.)[3] et deteriore forma Scalotum[4], Islandice Skálholt, Lingua Nordica antiqua Skálaholt) est locus historicus in Islandia australi ad flumen Hvítá situs.

Isleifus Gissuri filius, primus episcopus Islandiae, anno 1057 Scalholti cathedram episcopalem fundavit, cui etiam scholam adiunctam fuisse constat, ex qua Ionas Ogmundi filius, primus episcopus Holensis, exierit.[5]

Anno 1075 Adamus Bremensis scripsit Scalholtum (ab ipso Scaldholz nominatum) esse maximam civitatem Islandiae.[6]

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Locativus: Scalholti; nomen etiam Schalholtum scriptum invenies.
  2. Scripta historica Islandorum, tom. 12, Hafniae 1826, p. 539; inspice etiam Bibliothecam Nationalem Islandiae (Landsbókasafn Íslands) (Islandice), (Latine).
  3. Nicolaus Petrus Sibbern: Bibliotheca historica Dano-Norvegica. Hamburgi et Lipsiae 1716, p. 71; nomen etiam Schalholtia scriptum est.
  4. Scalotum seu Schalotum sunt formae dubia auctoritate, quibus Islandi numquam usi sunt. In Lexicis autem et in operibus geographicis in Continente Europaea editis est forma mire frequentissima. Plura de omnibus hisce formis legi possunt in disputatione huius rei.
  5. Arngrimus Ionas: Crymogaea sive Rerum Islandicarum libri III. Hamburgi 1610 et 1613, p. 106
  6. Adami Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum, ex recensione Lappenbergii. Hannoverae 1846, p. 211: "Civitas ibi maxima Scaldholz."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 64°7′32″N 20°31′29″W • GeoNames
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!