Silvae pluviales Amazoniae
Appearance
(Redirectum de Silva Amazonica)
Silvae pluviales Amazoniae, sive iungala Amazonica[1] et Amazonia tantum,[2] sunt maxima Terrae regio silva pluviali operta. Quae regio 7 000 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit, quorum circa 5 500 000 km2 in ripis Amazonum fluvii omniumque eius affluentium silva pluvialis tropica semperviridis occupat. Amazonia novem civitatum partes attingit: Brasiliae, Peruviae, Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Boliviae, Guianae, Surinamiae, Guianae Francicae.
Diversitas biologica silvarum Amazoniae maxima est: omnium specierum descriptarum animalium et plantarum, decima pars hic invenitur. Panthera onca, Caimanes, Eunectes murinus, Botropes, Loxosceles, Batoidea, Serrasalmi, Dendrobatidae species silvarum Amazoniae notiores sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Portugallice Floresta amazônica, Hispanice Selva amazónica, Francogallice Forêt amazonienne, Nederlandice Amazoneregenwoud, Anglice Amazon rainforest et Amazon jungle.
- ↑ Portugallice Amazônia, Hispanice Amazonía sed saepius Amazonia.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad silvas pluviales Amazoniae spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 3°9′36″S 60°1′48″W • Treccani |