Sinan Architectus
Sinān, litteris Arabicis سنان (natus, si recte censent eruditi, circa annum 1490 in oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; mortuus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano Magnifico, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".
Origo et nomen
[recensere | fontem recensere]Nativitas Sinan in oppido Ağırnas pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno 1573 in Cyprum remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa.[1] Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi,[2] et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri reperiuntur.[3][4] Satis constat familiam religioni Christianae haesisse linguaque Turcica locutam,[5][6] sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore Ianissariorum inductus, nomine et patronymico Sinan bin Abdülmennan inscriptus est (vide et imaginem nostram). Nomen Sinan religionem Islamicam proclamat (Arabice plenius sinān al-dīn "pilum fidei"); id igitur adsumpserit quo tempore inter Ianissarios receptus huic religioni se convertit. Praenomen natale Yusuf i.e. Iosephus sine certitudine proponitur.[7] Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta Koca Mimar Sinan Ağa[8] (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.
Vita et opus
[recensere | fontem recensere]In oppido natali forsitan latomus factus est. Per collectione puerorum (devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An Rhodum in insulam duce Selimo I militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani Suleimani Magnifici excursionibus interfuit (Calderamum, Damascus, Cairus, Belgradum, Mohacium, Vindobona, Tauris, Bagdatum, Corcyra, Apulia, Moldavia, etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens. Anno 1538, suadente ut videtur patrono Damat Çelebi Lütfi Paşa sultani Suleimani Magnifici ministro, officium architecti aulae Ottomanicae principalis (mimarbaşi) adsumpsit (praedecessore Ali Acemi) et annos quinquaginta, usque in 1588, retinuit. Iussu sultanorum ipsorum designavit aedificia varia sed praesertim mescitas notabilissimas, et inter primas Mescitam Principis (Şehzade Camii) Constantinopoli ad filium nuper mortuum sultani Suleimani commemorandum anno 1543 designare incepit, anno 1548 confecit; mox maximam Mescitam Suleimaniam eadem in urbe surgentem, anno 1550 inceptam, anno 1557 perfectam.
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis Alcorani scholis (Turcice: sibyan mektebs)—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.[9] Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse Mescita Selimia in urbe Hadrianopoli. In Graecia hodierna tantummodo Triccae in Thessalia templum eius exstat - Meschita plumbea, quae vocatur.
Fontes vitae et operis Sinan
[recensere | fontem recensere]- Sai Mustafa Çelebi, Tezkiret-ül Bünyan; Tezkiret-ül Ebniye; Tuhfet-ül Mimarin
- Meschita Regis Filii (Meschita Principis)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Rogers (2006) p. 11
- ↑ Crane et al. (2006)
- ↑ Necipoğlu (2005) pp. 147−152
- ↑ Rogers (2006) pp. xv-xvi
- ↑ Rogers (2006) p. 11
- ↑ Necipoğlu (2005) pp. 129−131
- ↑ Necipoğlu (2005) pp. 131-132
- ↑ Cafer Çelebi: Risale-i-mimariye. 1623
- ↑ Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, The art and architecture of Islam - 1250-1800 (New Haven, 1995) p. 218
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- De fontibus
- Howard Crane, Esra Akin, Gülru Necipoğlu, Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts. Lugduni Batavorum 2006
- Sai Mustafa Çelebi, Book Of Buildings: Tezkiretü'l Bünyan Ve Tezkiretü'l-Ebniye. Memoirs of Sinan The Architect. Koç Kültür Sanat Tanıtım, 2004. ISBN 975-296-017-0.
- De vita et opere
- Veronica De Osa, Sinan: the Turkish Michelangelo. Novi Eboraci: Vantage Press, 1982. ISBN 0-533-04655-6
- Ernst Egli, Sinan, der Baumeister osmanischer Glanzzeit. Erlenbach-Zürich, Verlag für Architektur, 1954. ISBN 1-904772-26-9 (Theodisce)
- Ara Güler, Augusto Romano Burelli, John Freely, Sinan: Architect of Suleyman the Magnificent and the Ottoman Golden Age. W. W. Norton. 1992. ISBN 0-500-34120-6 (Anglice)
- Aptullah Kuran, Ara Güler (illustrator), Mustafa Niksarli (illustrator), Mimar Sinan. Istanbul. 1986]. ISBN 3-89122-007-3 (Turcice)
- Aptullah Kuran, Sinan: The grand old master of Ottoman architecture. Ada Press Publishers. 1987. ISBN 0-941469-00-X (Anglice)
- Gülru Necipoglu, The Age of Sinan. Princetoniae: Princeton University Press, 2005. (Anglice)
- J. M. Rogers, Sinan. Londinii: I. B. Tauris. 2006. ISBN 1-84511-096-X (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
- Brian Sewell, "Sinan: A Forgotten Renaissance" in Cornucopia vol. 1 no. 3 (1992) (Anglice)
- Arthur Stratton, Sinan the Architect. Londinii: Macmillan, 1972. ISBN 0-333-02901-1 (Anglice)
- Aliae encyclopaediae
- "Sinan" in Encyclopaedia Britannica Online
- Aptullah Kuran, "Sinan (ii)" in J. Turner, ed., Grove Dictionary of Art (Oxonii: Oxford University Press, 1996. ISBN 0-19-517068-7) situs venalis
- David G. Wilkins in Randall J. Van Vynckt, ed., International Dictionary of Architects and Architecture vol. 1 (Detroit: St. James Press, 1993. ISBN 1-55862-089-3) p. 826
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Rabat Saoud, Sinan: The Great Ottoman Architect and Urban Designer (Foundation for Science, Technology and Civilisation, 2007)
- Picturae urbis Adrianopolis, cum picturis mescitae Selimiae
- Tabula et breve enchiridion operum Sinan Constantinopoli
- Photogrammata nonnullarum mescitarum ab Sinan aedificatarum Constantinopolis
- Tabula nonnullarum mescitarum Sinan Constantinopolis
- Callibus aedificator saeculi sexti decimi mescitarum Ottomannicarum
- Observantia Sinan
- Pons architecti Sinan in Büyükçekmece