Jump to content

Asteroidea

E Vicipaedia
(Redirectum de Stella marina)
Pro subfamilia plantarum florentium, vide "Asteroideae".
Imago asteroideum ex Ernesti Haeckel opere Formis Artis Naturae, ei anno 1904 factis

Subphylum : Asterozoa 
Classis : Asteroidea 
De Blainville, 1830

Asteroidea, vulgo aliquando stellae marinae,[1][2][3] sunt animalia marina subphyli Asterozoorum phyli Echindermatorum.[4]

Asteroidea aspectu stellae similia sunt, itaque his duobus nominibus appellantur. Sunt circa 1800 species vivae, quae in omnibus orbis terrarum oceanis inveniuntur, inter quos oceani Atlanticus, Pacificus, Indicus, et regiones oceanorum Arctici et Australis (h.e., ante Antarcticam). Asteroidea fiunt trans latam profunditatis varietatem, a zona inter aestus ad zonam abyssalem? (plus 6000 m).

Asteroidea sunt inter familiarissima animalium marinorum, quibus sunt aliquae proprietates late notae, inter quas regeneratio atque Mytilidae comesae. Eis sunt permultae corporis formae et rationes edendi. Gradus quo Asteroidea se regenerare possunt specie variatur. Sensu lato, asteroidea commoditatis gratia vescuntur, et nonnullis speciebus sunt peculiares vescendi mores, inter quos pascendum suspendendi? (Anglice suspension feeding) et praedatio praedae propriae.

Asteroidea nonnullas personas graves in oecologia et biologia agunt. Pisaster ochraceus et species similes ut exemplum notionis species clavis in oecologia late cognitae sunt. Acanthaster planci tropicus est edax curalii praedator per regionem Indo-Pacificam. Alia asteroidea, sicut genera Asterinidarum, saepe in biologia evolutionis adhibentur.

Classificatio

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Georgius Everhardus Rumphius, D'Amboinsche Rariteitkamer, behelzende eene beschryvinge van allerhande zoo weeke als harde schaalvisschen, te weeten raare krabben, krefften, en diergelyke zeedieren, als mede allerhande hoorntjes en schulpen, die men in d'Amboinsche Zee vindt: daar benevens zommige mineraalen, gesteenten, en soorten van aarde, die in d'Amboinsche en zommige omleggende Eilanden gevonden worden, ed. 2a (Amstelodami: Jan Roman de Jonge, 1741), prima editio, 1705. Vide Plate XV: Stella Marina, Zeesterren (Asteroidea, Starfish, Sea Star species).
  2. "Chapter 34. Of the Stella Marina. Bintang Laut. 1. I translated Rumphius' Latin name as 'Sea Stars,' a locution once just as common as 'Starfish' is now. . . . In Malay it means the same thing: bintang = star, and laut = sea." Georgius Everhardus Rumphius, The Ambonese Curiosity Cabinet, liber in Anglicum conversus, editus, adnotatus ab E. M. Beekman (Portu Novi: Yale University Press, 1999), p. 412.
  3. "The first reference Weber could find to the starfish was made by Rumphius in 1705, who referred to it as Stella marina quindecium [sic] radiorum"---Jan Sapp, What Is Natural? Coral Reef Crisis (Oxford University Press, 1999), p. 219.
  4. Rich Mooi, "Classification of the Extant Echinodermata." California Academy of Sciences.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Blake, D. B., et T. E. Guensburg. 2005. Implications of a new early Ordovician asteroid (Echinodermata) for the phylogeny of Asterozoans. Journal of Paleontology 79(2):395-399.
  • Gilbertson, Lance. 1999. Zoology Lab Manual. Ed. 4a. Novi Eboraci: McGraw Hill Companies. ISBN 007237716X.
  • Shackleton, Juliette D. 2005. Skeletal homologies, phylogeny and classification of the earliest asterozoan echinoderms. Journal of Systematic Palaeontology 3(1):29-114.
  • Solomon, E. P., L. R. Berg, et D. W. Martin. 2002. Biology. Ed. 6a.
  • Sutton M.D., D. E. G. Briggs, D. J. Siveter, D. J. Gladwell. 2005 A starfish with three-dimensionally preserved soft parts from the Silurian of England. Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 272(1567):1001-1006.
  • Hickman C. P, L. S. Roberts, A. Larson, H. l'Anson, et D. J. Eisenhour. 2006. Integrated Principles of Zoology. Ed. 13a. Novi Eboraci: McGraw Hill. ISBN 0071115935.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad asteroidea spectant.
Vide "asteroidea" apud Vicispecies.
Echinodermata

Haec stipula ad Echinodermatum spectat. Amplifica, si potes!