Stethoscopium
Appearance
(Redirectum de Stethoscopius)
Stethoscopium est medicum auscultationis(en) instrumentum, quod in usu ad internos corporis animalis vel hominis sonos audiendos adhibetur, praecipue in corde, pulmonibus, abdomine. Est inventum[1] ab R. T. H. Laennec, medico Francico, qui anno 1819 cavum cylindrum ligneum ad sonos ex pectore (Graece στῆθος) patientis transmittendos aptum descripsit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad stethoscopium spectant (Stethoscope, Stethoscopes). |
Vicicitatio habet citationes quae ad stethoscopium spectant. |
Vide stethoscopium apud Vicifontem. |