Stultifera navis (Brant)
Stultifera navis est liber a Sebastiano Brant nomine Das Narrenschyff (fere 'Navis stultorum') anno 1494 conscriptus Basileaeque divulgatus, quem in Latinum convertit edendumque curavit Iacobus Locher anno 1497. Hic liber praeclarus satirice mundum describit incolasque sicut navem cuius dementes vectores nesciunt destinationem et cursum neglegunt. Radices huius allegoriae in litteris Medii Aevi iacent. Fama enim est stultos et fatuos a civibus in nave collocatos esse, ut sine cursu per flumina mariaque navigarent. Opus habet 114 saturas breves cum imaginibus ab Alberto Durero pictis. In saturis multis, auctor deridet et reprehendit vitia sacerdotum Catholicorum. Hic Sanctum Grobianum creavit, quem dixit esse patronum vulgaris rudisque plebis.
Stultifera navis est res thematica, quae saepe in litteris artibusque occidentalibus apparet.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Imago in fronte editionis principis anno 1494 Germanice exaratae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Latinae editionis, Basiliae anno 1497 prolatae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Latinae editionis, Argentorati anno 1497 prolatae. Xylographia ab Alberto Durero facta.
-
Imago in fronte Germanicae editionis, Argentorati anno 1549 prolatae. Xylographia ab auctore Germano facta.
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Stultifera navis (Brant) spectant. |
- Stultifera navis, versio Latina
- Albertus Durerus, Sebastianus Brant (1494) Das Narrenschiff, World Digital Library
- Das Narrenschiff, textus Theodiscus