Tatari Taurici
Tatari Taurici[1], vulgo Tatari Crimenses, quintam circiter partem Crimaeam inhabitantium explent. Aliter ac Russi et Ucraini fidem Sunniticam profitentur. Nativi agricolae, pecuarii, piscatores, mangones, latrones in Crimaea paeninsula degebant. Multi eorum, postquam Russia Crimaeam anno 1783° propter geopoliticam? regionis naturam sibi adiecit, in imperium Osmanicum demigraverunt. Res Publica Tauria, Tatarorum Crimensium civitas, post Russicam revolutionem Octobrem m. Dec. a. 1917° in Crimaea instituta, post vix unum mensem a Bolsevicis collisa est. A. 1921°, postquam Sovietica res Publica sui iuris Crimensis exstitit, lingua Tatarica praeter Russicam sermo officialis primum admissa est. Deinde autem, ex anno 1927°, Iosepho Stalin auctore cultus Tataricus, imprimis lingua et scriptura, reprimebatur. Ex anno 1944° Tatarorum, quibus collaboratio cum Germania nationalismo sociali obnoxia obiecta esset, circiter ducenta milia in Asiam mediam deportata sunt. Ex anno 1989° eis in avitam patriam redire licebat. Et circiter ducenta milia reverterunt. Ucrainis faventes, ne Crimaea separetur atque Russica fiat, magnopere timent.
Tatari Taurici noti
[recensere | fontem recensere]- Ismael Gasprinskij, rerum litterarum et civilium peritus
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Alem-i medeniye: Qırım halqıniñ medeniyet hazinesi (Mundus culturae: thesaurus culturae populi Crimensis) (Tatarice, Russice, Anglice)