Jump to content

Tauthe

E Vicipaedia
(Redirectum de Tiamat)

Tauthe,[1] vel Thalatth[2] (Acchadice Tiˀāmat), vel Omoroca[2] (Sumerice UM-URUK) "Mater Orchoes," in mythologia Babylonica, nobis praecipue nota in libro Enūma Eliš, fuit primordialis aquae salsae dea, uxor dei Apaso[1] et mater dei Moymis[3] (Heidel 1951:3).

Suasum est mythologiam huius Tauthe in duas partes esse divisam, quarum in priore "creatrix" est per nuptias sacras inter salsam et dulcem aquas, mundum per generationes gignens, in altera, quae Chaoskampf dicitur, habetur esse incarnatio monstruosa Chai prisci.[4]


Nomen Tiˀāmat cognatum esse habetur cum tamtu "mare," et formae Classicae attestatae (nempe Tauthe et Thalatth) hoc verbum repraesentare videntur. Creduntur exempla epici Enūma Eliš quibus usus sit Berossus hoc verbum pro illo substituisse[5]

Sed haud dubium est quin tamtu sit ex origine eadem vox ac Tiˀāmat, vel saltem ex eadem radice.[6]

Tiˀāmat videtur esse reflexum femininum radicis Protosemiticae *tihām-, fons etiam verbi Hebraici masculini תְהוֹם təhōm quod in Bibliis verbo Latino quod est abyssus redditur.[7] Abyssusque quidem in libro Geneseos et aquam salsam et chaos repraesentat.


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Heidel, Alexander. 1951. The Babylonian Genesis: The Story of Creation. Editio 2a. Sicagi: University of Chicago Press.


  1. 1.0 1.1 Eudemi Fragmentum 1: "δύο δὲ ποιεῖν Ταυθὲ καὶ Ἀπασών, τὸν μὲν Ἀπασὼν ἄνδρα τῆς Ταυθὲ ποιοῦντες" Forma autem verbi '"Tauthe" fortasse voci Acchadicae Tamtu "mari" potius quam Tiˀāmat respondet—scimus enim Linguam Acchadicam, saltem in tempore Classico, litteram m enuntiavissi tamquam [w], praesertim post /a/.
  2. 2.0 2.1 Berossi Fragmentum 1a.4 "Ἄρχειν δὲ τούτων πάντων γυναῖκα ᾗ ὄνομα Ὁμόρωκα· εἶναι δὲ τοῦτο Χαλδαϊστὶ μὲν Θαλάτθ, Ἑλληνιστὶ δὲ μεθερμηνεύεσθαι θάλασσα." Omoroca epitheto Sumerico Um-Uruk "Matri Orchoes" respondet. Fortasse Thalatth potius *Thavatth repraesentat, littera Υ inversa ita ut Λ fiat, fortasse autem verisimilius Thalatth est tantum corruptio quae fontem habet in voce Graeca thalatta "mare"—et multae quidem editiones legunt "Θαλάττη."
  3. Eudemi Fragmentum 1: "ἐξ ὧν μονογενῆ παῖδα γεννηθῆναι τὸν Μωϋμίν, αὐτόν, οἶμαι, τὸν νοητὸν κόσμον ἐκ τῶν δυεῖν ἀρχῶν παραγόμενον"
  4. S. Dalley, Myths from Mesopotamia (Oxford University Press, 1987), p. 329.
  5. Jacobsen 1968:105.
  6. W. Burkert, The Orientalizing Revolution: Near Eastern Influences on Greek Culture in the Early Archaic Age 1993, p 92f.
  7. Cf. etiam Ugaritica verba 𐎚𐎅𐎎 thm et 𐎚𐎅𐎎𐎚 Thmt, quorum hoc in transcriptione Acchadica scribitur Ta-ˀa-ma-tu4, id est Tahāmatu. Cf. Huehnergard, J. (2008). Ugaritic Vocabulary in Syllabic Transcription. Winona Lacu: Eisenbrauns. ISBN 9781575069333