Fortuna (dea)
Appearance
(Redirectum de Tyche)
Vide etiam paginas discretivas: Fortuna (discretiva) et Tyche (discretiva).
Fortuna est dea, quae in mythologia Romana temporum varietates fortunaeque vicissitudines repraesentat; apud autem Graecos Τύχη (Tyche) appellabatur. Apud rerum gestarum scriptores antiquos saepe dicitur vim maximam in omnibus rebus humanis habere et dea omnipotens esse.[1] Eius statuae cornucopiam una manu tenet ac nonnumquam gubernaculum altera (sic in nummis Romanis exprimebatur)ː nam divitias cui vellet dabat et orbem terrarum gubernabat. In capite polum gerebat, vel postea coronam turritam. Ita saepe velut personificatio urbium adorabatur (poeta Pindarus eam "pherepolim"[2] Graece dicebat).[3] Quae corona ei communis est cum Cybele Romana.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wilhelm Drexler: Fortuna. In: Wilhelm Heinrich Roscher (ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 1,2. Lipsiae 1890, Col. 1503–1558 (in interret).
- Thomas Ganschow: Fortuna. In: Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae (LIMC). Vol. VIII, Turici/Monaci 1997, p. 585–591.
- Fritz Graf: Fortuna. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 4, Metzler, Stuttgardiae 1998, ISBN 3-476-01474-6, Col. 598–602.
- Iiro Kajanto: Fortuna. In: Wolfgang Haase (ed.): Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt. Pars II, Vol. 17,1. de Gruyter, Berolini & Novi Eboraci 1981
- Ehrengard Meyer-Landrut: Fortuna. Die Göttin des Glücks im Wandel der Zeiten. Deutscher Kunstverlag. Monaci/Berolini 1997, ISBN 3-422-06207-6
- Klaus Reichert: Fortuna oder die Beständigkeit des Wechsels. Suhrkamp, Francofurti ad Moenum 1985, ISBN 3-518-57729-8. (de receptione Anglica)
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Fortunam spectant. |