Usor:Robert.Baruch/Lexicon Nominum Locorum
Id est prooemium ex Lexico Nominorum Locorum Caroli Egger. Est et exemplum Latinitatis clarae et cognitio de locis nominandis.
Prooemium
[recensere | fontem recensere]Cum in Commentariis, qui Latinitas inscribuntur, pluries de nominibus locorum non sine legentium probatione egissem, visum est ea, quae iam edita essent, et multa alia, litterarum ordine in volumen digesta, vulgare.
Tempora, quibus aevum agitamus, non quidem eius modi favent incepto; non tamen desunt, qui hodieque studio flagrent humanitatis Latinae, neque hoc lumen restingui patiantur. Addit etiam animum Opus Fundatum, cui nomen Latinitas, a Paulo VI P.M. nuper conditum ad tutandum et incrementis augendum sermonem Romanum.
In opere conficiendo has directorias sum secutus:
I. Solum nomina geographica, ad aetatem nostram pertinentia, non vero antiqua, cum vita hominum, qui nunc sunt, non amplius coniuncta, in hoc lexicon sunt relata. Antiqua enim ilia nomina in aliis lexicis facile possunt reperiri. Verumtamen nomina vetera, etiam senescentis Romanorum imperii, dummodo loca hodierna certe ac definite significent, sunt, ut liquet, servata. Si antiqua desunt, nomina e Latinitate medii aevi et infima, quae dicitur, sunt saepe petita.
II. Nomina geographica vulgaria, si nondum sunt Latine reddita, aut minus Latine facta, prudenter sunt novata. Qua in re hasce secutus sum normas peculiares:
a) Nomen vulgare, cui sententia vera et propria est subiecta, interdum apte in Latinum vel etiam in Graecum, si res postulat, convertitur; cfr. Tel Aviv (= collis vernus) - Vernicollis; Addis Abeba (= novus flos) - Neanthopolis.
b) Si hoc fieri nequit, nomen vulgare ad aures Latinas accommodatur - quemadmodum veteres Romani saepe fecerunt - dummodo intellegens habeatur iudicium et sermonis Latini naturae ac dignitatis ratio ducatur.
c) Nomen geographicum vulgare, si nequaquam aut vix Latinitate potest donari, poterit - iterum veterum Romanorum exemplo - illis accenseri verbis, quae in casus non inclinantur; cfr. Tingi (= Tanger), Hebron, Bethleem.
d) Interdum apta fit compositio, qua duo (vel tria) verba in unum coalescunt. Quod saepe fieri contingit, cum vocabulum Graecanicum polis additur, maxime ut loca e nomine Sancti Caelitis vel hominis illustris ap pellata, Significentur; cfr. Francopolis (= San Francisco), vel, ut est apud veteres, Claudiopolis, Philippopolis. Notum est quidem Romanos in verbis componendis ex more duo tantum verba compaginasse, sed in nominibus geographicis etiam tria apud illos occurrunt; cfr. Neoclaudiopolis.
III. In accommodandis ad aures Latinas nominibus vulgaribus, non ad arbitrium rem feci, sed quasdam leges, quarum nonnullae iam pridem invaluerunt, sum secutus (potissimum ea, quae in lexica a Kraft concinnato, Deutsch-lateinisches Worterbuch, Geographischer Anhang appellato, exposita sunt). Haec est autem earum legum seu normarum summa:
Diphtongi ei, ö, ü vulgarium nominum Germanicorum fiunt ex more: i, o (oe), u; diphtongi vocabulorum Gallicorum ai, ei, oi, oui plerumque fiunt: a, e, o, ue.
Desinentes syllabae vocabulorum vulgarium ita in lingua Latina mutantur:
ach, ack | acum vel achium | hofen | hovia, hovium vel convertitur |
ad | adnum | holm | holmia |
agne | ania | holz | hotia vel holtum |
ailles | alia | horst | horstium |
ain, eine | ania, anium | hum | humum |
al | alium | hut | hutum vel huta |
au | avia | ig, ick, ich | icus vel icum |
aux | atium | ie | ia |
am | amum | igno | inium |
an | ania vel anum | im | imum |
anz | antia vel antium | in | inum |
ar | aria | igne, ingen | inga |
atz | atium | itz, itsch | itium |
at | atum | kirchen | kirka vel convertitur |
ay | aia vel aria | land | landia |
berg | berga | leben | leba |
born | borna | mold | moldia |
burg | burgum | mond, mont, monte | montium |
cester | cestria | mouth | muthum |
dorf | dorfium vel dorpium | münde | munda |
e | a | o (It., Hisp., Lusit.) | um |
eck | ecca (eca) vel eccum | oglio | olium |
eglia | elia | ogne | onium vel onia |
ein | inum | oping | opia |
em | emum | oux | usum |
ence, en, enz | entia | ow | ovia |
er | era | pel, poli | polis |
euil | olium | sand | sanda |
ey | ia vel eia | stadt, städt, statt | stadium |
feld | feldia | stein | stenum |
fels | felsa vel convertitur | tal, thal | dalia vel talia vel convertitur |
ford | fordia | ton | tonia, raro tonium |
furt | furtum (raro fordia) | wegen | vegia |
gart, garte, gorod, grod | gardia | y | ium |
gen | gia | zell | cella |
hausen, husen, hus | husa vel husium | zza | ssa |
haven | havia vel convertitur | ||
heim | hemum vel hemium |
IV. Nomina incolarum et adiectiva (in hoc lexico priora solent primo loco, altera secundo recenseri), pertientia ad vocabula geographica peregrina, plerumque in -enses, ium, et -ensis, e, exeunt. Cui rei documento sunt vetera nomina Africae, quorum 190 adiectiva percensui: 134 vidi in -ensis, 53 in -itanus exire, tria alio modo terminari. Sed hoc pro lege non obtinet, siquidem terminatio -anus, a, um, (et -itanus, a, um) interdum apte inducitur.
Quodsi appellatio geographica duobus vel pluribus verbis efficitur (ex gr. Portus Gratiae, Promunturium Viride, Urbs Lacus Salsi), breve nomen incolarum et adiectivum non sunt in procinctu. Tunc oportet utaris genetivo vel ablativo praeposita vocula de vel ex vel sim. (cfr. civis, templum Portus Gratiae).
V. Peculiaris oritur difficultas, cum soni peregrini, a lingua Latina protrsus alieni, sunt reddendi. Coniunctae litterae, quae cum sibilo eduntur, sh, ut Angli scribunt (sci, sce apud Italos, ch apud Gallos, ch apud Hispanos, sch apud Germanos), veterum Romanorum Graecorumque exemplo una littera s solent significari; cfr. Yerushalaim - Ierusalem; Yehoshuah - Iosue; Shêmuel- Samuel.
Sonus vero ci, ce Italorum (tch Gallorum, ch Hispanorum, ch vel tch Anglorum, tsch Germanorum) non sine audacia quadam, ita Latin redendus mihi esse videtur, ut ponatur tz. Quae quidem coniunctae litterae in lingua Latina, quamquam non in sermone praestanti, inveniuntur: cfr. Titzis, urbs Aegyptia, in Itinerario Anton.; Tzoides, urbs Thraciae (A. H. M. JONES, The cities of the Eastern Roman Provinces, Oxford 1937, pp. 25-26); Tzurulum, apud Procop. Bell. Goth. III, 38; Cutzara, nomen muliebre, C.I.L. VIII, 16039; Cutzupitae, vel Cutzupitani, apud Augustin., Ep. 53, 2, quo nomine Donatistae, qui Romae fuerunt, per ludibrium, ut videtur, appellabantur. Quam ob rem ponitur, ex. gr.: Tzechoslovakia (a Graecis, qui nunc sunt, scribitur Τσεχοσλοβακία). Ad hoc quod attinet, animadvertendum est litteram z, I saeculo a. Ch. n. in linguam Latinam inductam, prorsus sonoram fuisse, uti nunc aiunt, id est sono suavem; cui rei argumento est scribendi ratio zmaragdus (smaragdus), Zmyrna (Smyrna), quae in antiquis litterarum monumentis invenitur. Errant Germani aliique, cum hanc litteram z, ut in sermone suo, sono aspero quasi ts efferunt. Itaque tz propius videtur accedere ad sonum ilium peregrinum, qui supra est dictus.
Sonus suavior, qui item cum sibilo editur, id est ge, gi Italorum (dj Gallorum, j Anglorum, dsch Germanorum) coniunctis litteris dz exprimitur; compositae enim hae litterae, licet raro, in lingua Latina occurrunt; cfr. Dzidzia, nomen mulieris, C.I.L. v. 7409; Dzoni, nomen viri (pro Dioni), ibid. V, 6215.
Liquet huiusmodi litteras coniunctas ad nomina locorum peregrina referri, non ad ea, quae ab antiquis appellationibus Latinis manarunt (cfr. Lat. Nursia - It. Norcia; Lat. Perusia - It. Perugia).
VI. W, quae littera in linguis vulgaribus frequentatur atque etiam in litterarum monumentis Latinis, media aetate conscriptis, semper littera Latina v redditur (quae fuit semiconsonans u: uox).
Quod ad litteram k pertinet, solet Latine c poni, sed ante vocalem e et i, propter diversam enuntiandi rationem sermonis Latini apud nationes nostrae aetatis, servatur k etiam in nominibus ad lingua Latinam conformatis.
Ceterum, ubi commode fueri potuit, etiam etymologia nominum locorum exhibetur; quam quidem omnes noverunt rem esse perdifficilem.
Fidenti ergo animo hoc opus edo, bona spe fretus id Latinitatis cultoribus aliquid utilitatis esse allaturum.
CAROLUS EGGER