Visensis
Visensis[1] (Lusitane Distrito de Viseu) est pagus Portugalliae cuius maxima pars ad traditionalem provinciam Ripam Superiorem pertinet, sed cum conciliis pertinentibus ad provincias Durium Litoralem et Transmontanam et Durium Superiorem. Septemtrione districtibus Portui Cali, Villae Regiae ac Brigantiae, Oriente districtui Custodiae, Meridie districtui Aeminio et Occidente districtui Aviaro finitimus est. 5 007 km² latus est et eius numerus incolarum erat 391 215 anno 2009. Districtus sedes est homonyma urbs.
Verurium est unicus Lusitanicus districtus cum inclavatura, propter inclavaturam paroeciae Guillarii (Lusice; Guilheiro), concilii Transcursi (Lusice; Trancoso) in districtu Custodia, inter Veruriensia Sernancelle[2] (Lusice; Sernancelhe) et Pennae de Dono[3] (Lusice; Penedono) concilia.
Pagus Visensis subdivisus est in municipia 24 quae sunt:
Insigne | Municipium Latine | Municipium Lusice |
---|---|---|
Asnellae[4] | Nelas | |
Caricale Salis | Carregal do Sal | |
Castrum Daire | Castro Daire | |
Cinfilanis[5] | Cinfães | |
Lamecum[6] | Lamego | |
Mangualde | Mangualde | |
Monumentum Ripae | Moimenta da Beira | |
Mortalago[7] | Mortágua | |
Penna de Dono[8] | Penedono | |
Pinna Alba Castelli | Penalva do Castelo | |
Sancta Columba Daonensis | Santa Comba Dão | |
Sanctus Ioannes Piscariae | São João da Pesqueira | |
Sanctus Petrus Meridiei | São Pedro do Sul | |
Satam[9] | Sátão | |
Sernancelle[10] | Sernancelhe | |
Tabulatium[11] | Tabuaço | |
Tarauca[12] | Tarouca | |
Tondella[13] | Tondela | |
Ulvaria Fratrum[14] | Oliveira de Frades | |
Vaucella[15] | Vouzela | |
Verurium | Viseu | |
Villa Ermamari[16] | Armamar | |
Villa Nova Paivae | Vila Nova de Paiva | |
Villa Rausendi[17] | Resende |
Ad statisticos scopos (NUTS), districtus inter Regionem Centrum (Lusice: Região Centro) et Regionem Septemtrionem (Lusice: Região Norte) dividitur. Pleraque Regionis Centri concilia ad subregionem Daonem-Duos Fratres (Lusice; Dão-Lafões), ubi etiam concilium ad Districtum Custodiam pertinens aggregatum est, pertinent, dum etiam habet, ex anno 2008, concilium integratum in subregione Monda Inferiore (Lusice; Baixo Mondego). Ceterum, Regionis Septemtrionis concilia inter subregiones Tamacam (Lusice; Tâmega) et Durium dividuntur. Summatim:
- Regio Septemtrio
- Durius
- Lamecum
- Monumentum Ripae (Ripa Superior / Centrum)
- Penna de Dono (Ripa Superior / Centrum)
- Sanctus Ioannes Piscariae
- Sernancelle (Ripa Superior / Centrum)
- Tabulatium
- Tarauca (Ripa Superior / Centrum)
- Villa Ermamari
- Tamaca
- Durius
- Regio Centrum
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Dioecesis Visensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Societas et cultura in Lusitania Romana
- ↑ Cancellaria Regis Alphonsi III
- ↑ De Loco Asnellis usque ad Formationem Concilii
- ↑ Historia Cinfilanis
- ↑ secundum Vicipaediam Anglicam
- ↑ Historia Mortalaginis
- ↑ Cancellaria Regis Alphonsi III
- ↑ secundum Vicipaediam Lusicam
- ↑ Societas et cultura in Lusitania Romana
- ↑ Dictionarium Toponymiae
- ↑ Dictionarium Toponymiae
- ↑ Dictionarium Toponymiae
- ↑ Historia Ulvariae Fratrum
- ↑ Dictionarium Toponymiae
- ↑ Historia Villae Ermamari
- ↑ Historia Villae Rausendi