Savagius Landor
Savagius Landor[1] sive vulgo Walter Savage Landor (natus die 30 mensis Ianuarii 1775; mortuus die 17 Septembris 1864) fuit poeta et scriptor Anglicus, qui tam Anglice quam Latine scripsit.
Eius opera scripta
[recensere | fontem recensere]Favebat Landor usui linguae latinae quippe quae non palam vulgo scripta prostabat, ut scripsit : "Siquid forte iocosius cuivis in mentem veniat, id, vernacule, puderet, non enim tantummodo in luce agitur sed etiam in publico."[2].
Scripta etiam in Anglia latine exarata non a "Lege de Libellis" pendebat.
Landor edidit anno 1847 opus eius poeticum maioris momenti cui titulus :
- Poemata et inscriptiones
quod succedebat eius farraginibus carminum elegiacorum, satyricorum, idyllicorum.
Hoc in libro invenitur[3] illud famosum epitaphium derisorium de rege Georgio IV :
- GEORGIUS IV
- Heic jacet,
- Qui ubique et semper jacebat
- Familiae pessimae homo pessimus
- Georgius Britanniae Rex ejus nominis IV
- Arca ut decet ampla et opipare ornata est
- Continet enim omnes Nerones.
In pluribus etiam libris defendit usum linguae Latinae :
- Latine scribendi defensio, 1795.
- De cultu atque usu Latini sermonis, 1820.
- Quaestio quamobrem poetae Latini recentiores minus legantur, 1847 (haec Quaestio edita est in fine libri cui titulus Poemata et Inscriptiones a pagina 264 ad 348.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |