Auxilium:De veteribus disputationibus ad tabularium movendis

E Vicipaedia

Vicipaedia sinit omnes lectores disputare ut se ipsam faciant meliorem. Cum paginae disputationum fiant nimis magnae, mos est veteres disputationes ad specialia tabularia movere.

In talibus casibus, plerumque melius est paginas disputationis movere quam eas vacare et alibi verbatim recreare: hoc quidem faciendo historia tabulariorum semper facile inspici poterit.

Ecce consilia de recto modo agendi cum quasdam disputationes ad tabularium movere velis. Si tibi videntur nimis difficilia, sodes, apud nostram taberna vel apud legationem nostram auxilium petere potes.

Concede hunc vicitextum esse paginam disputationis movendam:

{{Attributio extera|en|Spaghettification|1154026108}}
{{PagMen|2006|3}}

== Lorem ipsum ==
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipiscing elit. --[[Usor:Gaius Iulius Caesar|Gaius Iulius Caesar]] ([[Disputatio Usoris:Gaius Iulius Caesar|disputatio]]) 18:31, 3 Maii 2019 (UTC)
: Fusce ac velit blandit ... et cetera.

Substitue formulam {{Antiquae disputationes}} in locum omnium rerum quae primas disputationes praecedunt (i.e. capsae, nuntia, et cetera) et divulga paginam:

{{Antiquae disputationes|ab=2019-05-03|ad=2021-01-01}}

== Lorem ipsum ==
Lorem ipsum dolor sit amet, consectetur adipiscing elit. --[[Usor:Gaius Iulius Caesar|Gaius Iulius Caesar]] ([[Disputatio Usoris:Gaius Iulius Caesar|disputatio]]) 18:31, 3 Maii 2019 (UTC)
: Fusce ac velit blandit ... et cetera.

Nunc paginam sic divulgatam move ad subpaginam Disputatio:X/Tabularium Y appellatam – ubi X est nomen paginae disputationis movendae et Y est numerus ultimi tabularii creati uno aucti (elige Tabularium 1 si hoc est primum tabularium).

Hoc facto, ubi olim erat nostra pagina disputationis hic ostendetur vicitextus:

#REDIRECT [[Disputatio:X/Tabularium Y]]

In eius locum restitue res quas prius removisti et, si nondum ibi erat, adde formulam {{Hic sunt tabularia disputationum}}:

{{Attributio extera|en|Spaghettification|1154026108}}
{{PagMen|2006|3}}
{{Hic sunt tabularia disputationum}}

Paginam iam paravisti ut novas disputationes denuo accipiat.

Nexus interni