Jump to content

Caelina Dion

E Vicipaedia
Dion anno 2008.

Caelina Dion, vulgo plene Céline Marie Claudette Dion (nata 30 Martii 1968 in Monte Regio, Quebecum, Canada) est cantrix Canadiensis. Primum inclaruit annis 1980 carminibus lingua Francogallica cantatis, primum album edens modo tredecim annos nata. Anno 1988 victoriam Helvetiae reportavit ex Cantus Eurovisionis Certaminibus. Dein annis 1990 magis atque magis innotuit albis linguae Anglicae necnon tribus Francogallicae linguae albis. Anno 1997 cecinit My Heart Will Go On carmen, cuius melodia in Titanic pellicula auditur.

Dion est filia natu minima familia permagnae, in qua omnes quattuordecim liberi sunt. Renatus Angélil maritus eius est viginti sex annos senior quam Dion. Anno 2001 filium, anno autem 2010 geminos peperit.

Alba selecta

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!