Macellum Liviae fuit macellum seu saeptum mercatorium iussu Augusti principis ad honorem uxoris Liviae aedificatum. In monte Esquilino iecit extra portam Esquilinam. Secundum Dionem Cassiumτὸ τεμένισμα τὸ Λίουιον ὠνομασμένον, scilicet "saeptum quod Livium nuncupatur", a Tiberio (Liviae filio, imperatore futuro) anno 7 a.C.n. sacratum est.[1] In Libro Pontificaliecclesia Sanctae Mariae Maior "iuxta macellum Libiae" iacere dicitur.[2] Ruinae fori cuiusdam porticis circumpositis, 80 m. longi, 25 m. lati, Portae Esquilinae adiacentes repertae sunt.