Vinosis impiger profectus ex locis
Appearance
(Redirectum de Αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3a/Andronikos_1_Komnenos.jpg/330px-Andronikos_1_Komnenos.jpg)
"Vinosis impiger profectus ex locis", Graece autem Αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου incipiunt versus prophetici de vita et morte Andronici Comneni imperatoris a rerum gestarum scriptore Niceta Choniata citati in opere quod intitulatur [[Historia (Nicetas)|Χρονικὴ διήγησις]]. Textus sequitur cum interpretatione Latina Hieronymi Wolfii:
- Αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου
- ἀνὴρ πελιδνός, ἀγέρωχος τὸν τρόπον,
- στικτός, πολιός, ποικίλος χαμαιλέων,
- ἐπεισπεσεῖται καὶ θερίσει καλάμην.
- πλὴν ἀλλὰ καὐτὸς συνθερισθεὶς τῷ χρόνῳ
- ἐσύστερον τίσειεν ἀθλίως δίκας
- ὧν περ κακῶς ἔπραξεν ἐν βίῳ τάλας·
- ὁ γὰρ φέρων μάχαιραν οὐ φύγῃ ξίφος.[1]
- Vinosis impiger profectus ex locis
- Vir lividusque et insolentis ingeni,
- Canus, severus, multiplex chamaeleon
- Ruet, et recurva culmos falce demetet.
- Sed tempus ipsum denique haud minus metet,
- Miserque scelerum poenas haud leves dabit.
- Non parcet ensi, namque dirus ensifer.[2]
"Vinosa verum loca," Nicetas ait, "Oenaeum designant, unde Andronicus ... Constantinopolim venit." A recentioribus haec prophetia inter Oracula, quae sub nomine Leonis Sapientis traduntur, edita est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nicetas Choniates, Historia pp. 353-354 van Dieten
- ↑ Textus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Imperatoris Leonis cognomine Sapientis oracula" in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Graeca (Lutetiae, 1857-1866) vol. 107 coll. 1121-1168 (Textus apud Google Books)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/0/01/Bullet_blue.png)