Jump to content

Vinosis impiger profectus ex locis

E Vicipaedia
Historia Andronici Comneni: infra Maria Comnena maritusque Rainerius Montisferrati trucidantur; supra ad sinistram partem Alexii (Mariae fratris) cadaver in mare iacitur; ad dextram partem Andronicus ipse a populo necatur. Ioannes Boccacius, De casibus virorum illustrium (Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 226 f. 257r)

"Vinosis impiger profectus ex locis", Graece autem Αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου incipiunt versus prophetici de vita et morte Andronici Comneni imperatoris a rerum gestarum scriptore Niceta Choniata citati in opere quod intitulatur [[Historia (Nicetas)|Χρονικὴ διήγησις]]. Textus sequitur cum interpretatione Latina Hieronymi Wolfii:

Αἴφνης δ᾿ ἀναστὰς ἐκ τόπου πλήρους πότου
ἀνὴρ πελιδνός, ἀγέρωχος τὸν τρόπον,
στικτός, πολιός, ποικίλος χαμαιλέων,
ἐπεισπεσεῖται καὶ θερίσει καλάμην.
πλὴν ἀλλὰ καὐτὸς συνθερισθεὶς τῷ χρόνῳ
ἐσύστερον τίσειεν ἀθλίως δίκας
ὧν περ κακῶς ἔπραξεν ἐν βίῳ τάλας·
ὁ γὰρ φέρων μάχαιραν οὐ φύγῃ ξίφος.[1]
Vinosis impiger profectus ex locis
Vir lividusque et insolentis ingeni,
Canus, severus, multiplex chamaeleon
Ruet, et recurva culmos falce demetet.
Sed tempus ipsum denique haud minus metet,
Miserque scelerum poenas haud leves dabit.
Non parcet ensi, namque dirus ensifer.[2]

"Vinosa verum loca," Nicetas ait, "Oenaeum designant, unde Andronicus ... Constantinopolim venit." A recentioribus haec prophetia inter Oracula, quae sub nomine Leonis Sapientis traduntur, edita est.

  1. Nicetas Choniates, Historia pp. 353-354 van Dieten
  2. Textus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.