Jump to content

202 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 202 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 4 a.C.n. · saeculum 3 a.C.n. · saeculum 2 a.C.n.
Anni: (211 a.C.n.) · 210 a.C.n. · 209 a.C.n. · 208 a.C.n. · 207 a.C.n. · 206 a.C.n. · 205 a.C.n. · 204 a.C.n. · 203 a.C.n. · 202 a.C.n. · 201 a.C.n. · (200 a.C.n.)


  • 19 Octobris - Romani Publio Cornelio Scipione Africano duce apud Zamam Karthaginienses vicerunt, quos Hannibal duxit. Hannibal cum equitibus rffugit, Poeni pacem petierunt. Hic fuit exitus secundi belli Punici. Tales condiciones pacis Carthaginiensibus impositae sunt :
  • omnes naves longas praeter decem trieres et omnes elephantos Romanis tradere
  • nemini bellum inferre nisi Romanis concedentibus
  • talentorum argenti decem milia annis quinquaginta victoribus pendere
  • Agathocles, potentissimus Ptolemaei IV minister, rege mortuo reginam Arsinoen interfici iussit quia sperabat sibi tutela infantis Ptolemaei V mandata rebus Aegyptiacis illius sceleris gratia praefuturum esse. At multo aliter evenit : nam Tlepolemus, Pelusii praefectus, militum seditionem movit et Agathocles Alexandriae a turba irata dilaceratus est.

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)