Jump to content

411 a.C.n.

E Vicipaedia

Annus 411 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (421 a.C.n.) · 420 a.C.n. · 419 a.C.n. · 418 a.C.n. · 417 a.C.n. · 416 a.C.n. · 415 a.C.n. · 414 a.C.n. · 413 a.C.n. · 412 a.C.n. · 411 a.C.n. · (410 a.C.n.)


  • Bellum Peloponnesiacum: magna Peloponnesiorum classis in insulam ex improviso adpulsa Rhodiis persuasit ut ab Atheniensibus deficerent. Lacedaemoniis suspectus Alcibiades ad satrapam Tissaphernem confugit cui suadebat ne potentiam Lacedaemoniorum nimis augeri sineret sed potius bellum inter civitates Graecas traheret a se ipsis detrimenta capturas. Simul enim reditum in patriam parabat atque nuntios ad duces classis in insulam Samum mittebat de democratia Athenis abolenda atque oligarchia instituenda. Coniurati rerum potiti consilium quadringentorum hominum instituerunt qui de omnibus rebus decernerentː simul numerus civium quibus de rebus publicis, cum quidem a quadringentis consulebantur, sententiam ferre licebat ad quinque milia redactus est et adversarios ad silentium terrore cogebant. Et in civitatibus Atheniensibus subiectis similia instituta imponebant nec tamen defectiones cessabant ut Abydi in Hellesponto et insulae Thasi. Oligarchae indutias a rege Agide petebant sed iam apud classem in insula Samo seditio democratica conflabatur. Milites enim sibi novos strategos elegerunt et Alcibiadem revocarunt quem statim strategum fecerunt. Mox et Athenis dissensionibus inter oligarchas coortis necnon seditione hoplitarum imperium quadringentis abrogarunt e quibus nonnulli ad hostes confugere et patriam prodere non dubitaverunt. Phrynichos vero occisus est, de Antiphonte et Archeptolemo supplicium sumptum est. Interim et Byzantii ab Athenis defecerant et Lacedaemonii victa Piraeensi classi civilibus seditionibus turbata totam Euboeam ab ipsis incolis arcessiti occupaverunt praeter unam Oreum quae a colonis Atticis incolebatur. Samensis classis ad praesens Athenis saluti fuit quae Thrasybulo Thrasylloque ducibus Lacedaemonios in Hellesponto vicit.
  • Hoc anno Aristophanes Lysistratam et Thesmophoriazusas docuit.

Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)