Abraham Bloemaert
Abraham Bloemaert (natus Gorici die 25 Decembris 1566 – mortuus est Traiecti ad Rhenum die 27 Ianuarii 1651) fuit pictor Nederlandicus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius sculptoris et architecti Cornelii Bloemaert Traiecti ad Rhenum a Iodoco de Beer et Lutetiae ab Hieronymo Francken seniore artes edidicit. Anno 1597 factus est civis Amstelodamensis et inde ab anno 1611 Traiecti ad Moenum operam dabat.
Bloemaert artem Batavicam valde propulsit; mediator fuisse videtur inter scholam Batavicam et artifices Flandros. Maxime faciebat praesertim tabulatas historicas, facias, morum narrationem et picturam topiariam modo fucato Italico. Cum delineationes paulo obtusae sint, colores vividissimi sunt. Opera eius inveniuntur e.g. Hagae, Monaci, Vindobonae, Brunsvici sive in Castello Schleißheim.
Filius eius Cornelius chalcographus illustris fuit.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Topia cum Ioanne Baptista praecans
-
Puella ovium custos, 1600
-
Tritici parabolam zizaniorum, 1624
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Abraham Bloemaert spectant. |