Jump to content

Absalom

E Vicipaedia
Mors Absalom, pictura Germanica saeculi XIV

Absalom, sive Absalon (Hebraice אֲבִישָׁלוֹם, Graece Ἀβεσσαλώμ, Ἀβεσαλώμ), in Bibliis Hebraicis fuit filius Davidis, natus in oppido Hebron ex Maacha, filia Tholmai, regis Gessur.[1] Pulcritudine omnibus excelluit,[2] caesarie praeditus speciosissima, quam quotannis tondebat, pondere vel pretio ducentorum siclorum[3] Fratrem Amnon, stupri ulciscendi causa in sororem Thamar et fortasse etiam cavendi, ne frater regnum sibi arrogaret, interfecit.[4] Conatus est modis omnibus sibi favorem populi captare, ut regno potiretur, quod et obtinuit perduellis, Absalom regem in Hebron cuncto populo salutante.[5] Absalom post quattuor annos, fortasse ab unctione David in regem per Samuelem, seditionem fecit.[6] Suadente perfido Achitophel, cum universis maioribus natu Israel, paravit statim insequi ac perimere fugientem David, quem amicus Chusai, simulans se eius hostem et moram Absalomo suggerens, ex praesenti periculo liberat.[7] Inito tamen proelio cum profugi patris copiis, impius Absalom a duce Ioab devictus est ac ramis quercus vel terebinthi adhaerens capite ab eo ejusque armigeris confossus sepultusque in saltu Ephraim sub saxorum acervo.[8]

David graviter a morte filii motus est:

Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: "Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!"[9]

Absalom, filiis amissis vel nondum habitis, sibi lapidem in valle regis, "manum Absalom" appellatum, erexerat.[10] Iosephus scripsit hunc duobus stadiis ab Hierosolymis stare,[11] sed monumentum quod hodie "sepuclrum Absalom" dicitur fortasse primo saeculo aerae vulgaris constructum est.

  1. 2 Sam. 3:3.
  2. 2 Sam. 14:25.
  3. 2 Sam. 14:26.
  4. 2 Sam. 13:28–29.
  5. 2 Sam. 16:15 et seq.
  6. 2 Sam. 15:7. Sic in manuscriptis Graecis et Syriacis, sed "post quadraginta annos" in manuscriptis Hebraicis.
  7. 2 Sam. 17.
  8. 2 Sam. 18.
  9. 2 Sam. 18:33 (vel 19:1). Nova Vulgata.
  10. 2 Sam. 18.
  11. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 7.9.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Absalom spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon •

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis