Academia Scientiarum Polona

Academia Scientiarum Polona[1] (Polonice Polska Akademia Nauk) est organizatio scientiae fovendae, una e duabus academiis scientiarum in Polonia, anno 1951 fundata, Varsoviae sita.
Academia Scientiarum Polona duplicem naturam habet: est enim peritorum in Polonia excellentissimorum societas, quorum hominum numerus 350 excedere non debet, deinde etiam consociatio institutorum adiuvandis inquisitionibus scientificis dicatorum, quorum numerus septuaginta excedit atque ubi (anno 2011) plus quam 6800 homines laborabant.[2] Permulta instituta academiae ius gradus doctoris et doctoris habilitati decernendi habent. Lexicon Mediae et Infimae Latinitatis Polonorum ab academia editur. Sunt academiae institutisve eius etiam nonnulla musea, necnon hortus botanicus in suburbio Varsoviae situs. Etiam extra Varsoviam Academia haud paucas bibliothecas, laboratoria et instituta possidet, exempli gratia Cracoviae, Gedani et Wratislaviae intra fines Poloniae necnon Parisiis, Romae atque Vindobonae extra fines Poloniae.
Tum instituta quum socii academiae intra quinque divisiones connumerantur, nempe:
- Wydział I Nauk Humanistycznych i Społecznych (Divisio I scientiarum humanarum et de societate);
- Wydział II Nauk Biologicznych i Rolniczych (Divisio II scientiarum biologicarum et de agricultura);
- Wydział III Nauk Ścisłych i Nauk o Ziemi (Divisio III scientiarum exactarum et scientiarum Terrae);
- Wydział IV Nauk Technicznych (Divisio IV scientiarum technicarum);
- Wydział V Nauk Medycznych (Divisio V medicinae).
Academia Scientiarum Polona Consilii Academiarum Consociatarum membrum est.[3] Non est cum Academia Polona Litterarum et Scientiarum confundenda.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hoc nomen Latinum in titulis multorum periodicorum invenitur, exempli gratia: Fragmenta Floristica et Geobotanica, ab Instituto Botanico Academiae Scientiarum Polonae publicata.
- ↑ Główny Urząd Statystyczny (2012) Science and technology in 2011 (Varsoviae). ISSN 1507-1294.
- ↑ Académies membres. Textus in interretiali Consilii Academiarum Consociatarum situ.