Jump to content

Academia politica districtus Erfordiensis

E Vicipaedia
Photographema desuper cum stadio et Viridario Meridiano; dextero in angulo videtur Academia politica.
Introitus principalis.
Imago parietalis in vestibulo ideologiam communismi divulgans.

Academia politica districtus Erfordiensis (Theodisce: SED-Bezirksparteischule Ernst Thälmann) numerari potest inter aedificia maximi momenti sic dictae Rei publicae democraticae Germanicae, quae usque modo originali exstabant et hodie haud mutata sunt. Invenitur in via Werner-Seelenbinder-Straße in meridie Erfordiae.

Desuper in urbem spectanti insulae quaedam in meridie urbis haud procul a stadio Steigerwald sitae, colore candido, sub oculos cadunt. Agitur de parte complexus priscis temporibus maioris. Erfordiae incolae aetate provecti noverant hoc nomine privato "Conventus rubri", propterea quod academia communistarum ibi erat. Illi in Factione socialistica unita Germaniae sese congregaverunt. Anno 1972, omnia haec inaugurata sunt ad instar academiae cuiusdam similis Rostochii constitutae, ubi biennium ante portae panderant.

Historicus architectorius Marcus Escherich, cui interest indagatio de aedificiis publicis Germaniae Orientalis, pondus architectorium aedium Erfordiensium sublineat, quippe quae statum originalim externum internumque maximam partem conservaverint. In Thuringia multitudo publicorum aedificiorum annis 1970-is erectorum non iam visibilis est, nisi mutata sub specie. Inde intellegi potest complexum Erfordiensem anno 2008 in elencho aedificiorum protegendorum Thuringiensium inscriptum esse. Aedibus semper utebantur privati sive ad praelectiones faciendas sive ad res cultus civilis provehendas sive ad hospitium nostalgicum praebendum. Itaque numquam erant minae, ut muri corruerent.

Cognomen cavillare conventus debetur alis quattuor ambitui claustrali valde similibus. Dominatur auditorium magnum, cuius cubus solidus caeruleus aditui principali impositus est. Qui introitus contra Ministerium educationis situs est. Andrones in pedeplanis et posterior ala seminariorum coniungunt diversas exedras et aulas et thermopolium cum sectione habitationum. Area interna ad recreationem invitat. Res patent inter silvam Steigerwald et Viridarium Meridianum, quod dicitur.

Hoc in loco communismi asseclae usque ad res novas anni 1989 miras Caroli Marx rationes meditabantur, quod diversa in situ commoda facilius reddebant. Quaestiones difficiles, ut hodie notum est, fuerunt responsalibus politicis solvendae: ut institutum Erfordiense inter alias academias diversis specialibus oblatis alliciens esse debuit ita etiam evitanda erat impressio publica factionis membra helluari. Neque nimia temeti consumptio neque mulierum studium congruebant cum moribus a Factionis aurigis praescriptis. Quod cum ita sit: sine dubio communistis placuit petere academiam politicam Erfordiensem, quae excellebat inter similia loca Germaniae Orientalis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Steffen Raßloff: 100 Denkmale in Erfurt. Geschichte und Geschichten. Mit Fotografien von Sascha Fromm, (Thüringen Bibliothek. Bd. 11), Essen 2013.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]