Jump to content

Aceraceae

E Vicipaedia
Acer campestre in Ebsdorfergrund-Frauenberg, Hesse Germaniae

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Aceraceae 
Juss.
   
Subdivisiones: Genera

Aceraceae sunt familia plantarum florentium, quae duo ad quattuor genera in fere centum viginti arborum fruticumque speciebus comprehendit. Folia proprie sunt opposita, et fructus schizocarpus.[1]

Quod Aceraceae sunt Sapindaceis arte cognatae diu agnoscitur. Nonnulli taxinomistae (cum Grege Phylogeniae Angiospermarum) eas cum Hippocastanaceis inter Sapindaceas nunc digerunt. Recentiores autem investigationes (Harrington et al. 2005[2]) monstrant, quamquam Aceraceae et Hippocastanaceae coniunctim sint monophyleticae, eorum amotio ex Sapindaceis sensu lato habere Sapindaceas sensu stricto ut gregem paraphyleticum, quod praesertim ad genus Xanthoceras attinet.

  1. L. Watson et M. J. Dallwitz, "Aceraceae," in The Families of Flowering Plants (1992 adhuc).
  2. Harrington, M. G., K. J. Edwards, S. A. Johnson, M. W. Chase, et P. A. Gadek (2005), "Phylogenetic inference in Sapindaceae sensu lato using plastid matK and rbcL DNA sequences," Systematic Botany 30: 366–382. Abstract.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!