Acidificatio soli
Acidificatio soli est incrementum cationtum hydrogenii, etiam protones appellati, quae pH soli minuunt, quod fit cum donor protonum in solum addatur. Donor esse potest acidum, sicut acidum nitricum et adicum sulfuricum, quae acida sunt communes pluviae acidae partes. Donor etiam esse potest compositum chemicum sicut sulphatum aluminii, quod ad protonta liberanda in solo afficitur. Multa nitrogenii composita pro laetamine addita etiam solum per tempus acidificant, quia acida nitrosum et nitricum per nitrificationem gignunt.
Acidificatio etiam fit cum cationibus basicis sicut calcium, magnesium, potassium, et natrium ex solo extrahuntur. Haec extractio cum praecipitatione aucta augetur. Pluvia acida extractio basium accelerat. Plantae crescentes bases ex solo extrahunt, protonum pro quoque cationte donantes. Ubi materia plantarum amoveatur, ut cum silva caedatur vel fruges colligantur, bases quas ea a solo extrahunt perpetuo amittuntur.
Composita acidificantia
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fenn, M. E., T. G. Huntington, S. B. McLaughlin, C. Eagar, A. Gomez, et R. B. Cook. 2006. Status of soil acidification in North America. Journal of Forest Science 52:3–13.
- Kennedy, I. R. 1992. Acid soil and acid rain. Ed. 2a. Taunton Somersetiae Angliae: Research Studies Press; Novi Eboraci: J. Wiley. ISBN 0863801242 (Research Studies Press), ISBN 0471934046 (Wiley).
- Reuss, J. O., et D. W. Johnson. 1986. Acid deposition and the acidification of soils and waters. Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 0387962905.