Adorata Villany
Adorata (Francice: Adorée) Villany (nata anno 1891 Rothomagi, mortua post annum 1918) saltatrix Francica oriunda ex Hungaria fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Villany ab anno 1905 saltatrix coram publico se praebuit, primo Anscharii Wilde Salomé tragoediam agens: Saltatione septem velaminum nuda visa est [1]. Annis sequentibus variis saltationibus mythologigis egit, ut Saltatione Assyrica, Saltatione Esther Saltatione Feminae Romanae, Saltatione Aegyptica, Veteri Hebraica et Persica, Phrynae Saltatione, Babylonica, Prae-Raphaelitica Femina atque Mors et Puella. Anno 1912 Monachii publice nuda saltavit, propter flagitium accusata, deinde absoluta, sed anno 1913 e Bavaria exmissa est. Anno 1913 Lutetiae et Novi Eboraci publice se praebuit[2]. Anno 1915 in pellicula Danica nunc perdita Slør-Danserinden egit[3]. Fatum eius post annum 1918 ignotum est.
Opus
[recensere | fontem recensere]- Adoreé Villany, Tanz-Reform und Pseudo-Moral, Lutetia 1912.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adorata Villany spectant. |