Adygeia
Civitas: Russia
Locus: 44°39′0″N 40°0′0″E
Situs interretialis
Fines
Forma
Gestio
Consilium: State Council of the Republic of Adygea
Vita
Sermo publicus: Russica, lingua Adygeica
Zona horaria: Tempus Mosquanum
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Adygeia[1] vel officiale Res Publica Adygeia seu Adygeiorum[2] (Russice Республика Адыгея, tr. Respublika Adygeja; Adygeice Адыгэ Республик, tr. Adygė Respublik) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Meridionalem inclusum. Metropolis Adygeiae est Maikop[3] (Russice Майкоп, Adygeice Мыекъуапэ).
In Adygeia plus 454 milia homines (anno 2019) habitant, qui ut plurimum ad gentes Russorum (63,6 %, secundum censum anni 2010) et Adygeiorum[2] (Circassorum, 25,8 % secundum censum eundem) pertinent.
Linguae publicae sunt Russica et Adygeica.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Adygeia, in parte occidentali Caucasi Septentrionalis Ciscaucasiaque sita et a territorio Crasnodariano circumsaepta, ad regiones historicas Cubaniam atque Circassiam pertinens, aream 7792 km² habet. Pars septentrionalis rei publicae planities est, meridionalis autem a montibus Caucasi Maioris (quorum altissimus est Fischt) occupatur. Flumina principalia Adygeiae sunt Hypanis, Laba et Belaia (Album). Silvae circa 40 % rei publicae obtinent. Clima Adygeiae moderate tepidum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Homines in terra Adygeiae ab antiquitate habitant. Artefacta multa culturarum antiquarum ibi inventa sunt. Maiores populi indigeni Adygeiorum Zichi, Maeotae, Sindi, Cercetae, postquam Kasogi, deinde autem Circassi nominabantur.
Post cladem suam in Bello Caucasico (anno 1864 finito) multi Circassorum ad emigrationem in Imperium Ottomanicum coacti sunt, reliqui autem planities iuxta ripam sinistram Hypanis fluvii domicilium defixerunt. In hac terra die 27 Iulii anni 1922 regio autonoma Circassica (Adygeica) formata est, cuius instituta administrationis Crasnodariae in urbe (ad hanc regionem tamen non pertinenti) locabatur. A die 24 Augusti 1922 ad 13 Augusti 1928 regio autonoma Agygeica (Circassica), dein regio autonoma Agygeica nominabatur. A die 2 Augusti 1924 ad 28 Decembris 1934 ad territorium Septentrio-Caucasicum, dein usque ad diem 13 Septembris 1937 ad territorium Maeotide-Pontico (seu Asoviae et Maris Nigri) pertinebat, postquam pars territorii Crasnodariani facta. Die 10 Aprilis 1936 urbs Maikop, cum terris adiacentibus in regionem autonomam Adygeicam inclusa, caput eius facta est. Annis 1940 et 1962 area regionis autonomae denuo amplificata est, nonnullis partibus territorii Crasnodariani ad eam adiunctis.
Die 5 Octobris 1990 consilium legatorum populariorum regionale Adygeicum transformationem regionis autonomae in Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Adygeicam RSFS Russicae declaravit. Mensibus sequentibus haec transformatio ab instituta administrandi Russiae confirmata est. Die 23 Martii 1992 Consilium Supremum Adygeiae RSS Adygeiam in Rem Publicam Adygeiam (Adygeiam) renominavit. Die 21 Aprilis 1992 Conventum legatorum popularium Foederationis Russicae emendationem ad Constitutionem RSFS Russicae accepit, transformationem regionis autonomae in rem publicam eiusque renominationem confirmantem. In Constitutione Russiae, fine anni 1993 accepta, Adygeia prima in indice rerum publicarum Foederationis Russicae numerata est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ GEONAMES - Russian republics
- ↑ 2.0 2.1 "Адыгея, республика – Respublica Adygeiorum" [1]
- ↑ "Urbs princeps Adygeiae nomine Maikop c. 180000 incolarum habet"[2]; "in abruptis prope Maikop (Terra Kosakorum Kubanensium)" [3]; "Caucasus, circa Maikop"[4]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Adygeiam spectant. |