Jump to content

Aemilia Lapenna

E Vicipaedia
Wikidata Aemilia Lapenna
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Maii 1910;
Obitus: 19 Maii 1994;
Patria: Croatia

Familia

Coniunx: Ioannes Lapenna

Aemilia Lapenna (nata die 9 Maii in Gorjane / Saviniae, mortua die 19 Maii 1994 Agrani) pictrix Slovenica et rerum pecuniarum perita. Uxor prima fuit Ioannis Lapenna.

Absolutorio in schola commerciali anno 1926 recepto arti pictoriae studebat. Tamen postea in rebus pecuniariis et statisticis laborabat. Anno 1958 Universalis Societatis Esperanticae/UEA delegata officialis in pecuniariis proclamata est.

Linguam Esperanticam edidicit anno 1931 et cum aliis condidit illustrem Sodalitatem academicam Esperanticam Agrani. Ibi usque annum 1941, cum aboliretur, activa esset. Bello finito cum allis fundavit Croaticam Associationem Esperanticam (Kroatia Esperanto-Ligo) necnon Zagrabiensem sodalitatem "Bude Borjan". Ibi omnes quasi functiones implebat, e.g. sectionem dramaticam quam olim instigaverat ipsa. Anno 1953 spectacula culturalia in Congressu universali UEA anno 1953 Agrani celebrato moderata est.

Aemilia Lapenna permulta munera in motione esperantistarum et Iugoslavica et mundana implevit et saepe plurimos per annos. Secretaria Unionis esperantistarum Iugoslavorum (Jugoslavia Esperanto Federacio) fuit annis a 1953 ad 1944; adiuncta directrix Croatorum esperanistorum annis a 1955 ad 1957 fuit et praesidii Iugoslavorum esperantistarum membrum quoque. Terram suam annis XXXIV apud UEA repraesentavit (usque annum 1987). Apud stationem radiophonicam Zagrabiensem emissiones Esperanticas curavit annis a 1956 ad 1992. Vox eius semper reaudibilis erit in discu sonanti de pronuntiatu Esperantici perfecto (Perfekta prononcado). Certamina de bellis artibus apud UEA tamquam secretaria disponebat annis a 1965 ad 1973; praesidio UEA infuit annis inter 1957 et 1974.

Aemilia Lapenna critica fuit de culturalibus et in radiophonia et in peridiocis variis Esperanticis velut La Progreso, Heroldo de Esperanto et Esperanto. Symbolas fecit etiam pro La Suda Stelo, Voĉo et Kajeroj de Jugoslavia Esperanto-Instituto. Textus dramaticos ipse pepigit (Teatro en societo, una cum M. Mamuĵiĉ, 1956, Nova teatro, 1974) necnon librum definitivum praetitulatum Esperanto por ĉiuj (1980). Plures annos praefuit certamini litterarum quod nuncupatur "Literatura Konkurso Ivo Rotkviĉ".

Aemilia Lapenna nupserat Ioanni Lapenna, praesidis UEA (usque 1974); inde studia eius pro Esperanticis ingentia explicari possunt. Anno 1979 membrum honorium UEA proclamata est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]