Jump to content

Aemulatio

E Vicipaedia

Aemulatio, ut dicit Forcellini, est "studium aliquem in re aliqua aequandi aut superandi; hinc differt ab imitatione, et accipitur cum in bonam, tum in malam partem,"[1] teste Cicerone: "aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur—sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat."[2]

  1. Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "aemulatio."
  2. Marcus Tullius Cicero, Tusculanae disputationes 4.17.