Jump to content

Medium aevum

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Aevum Medium)
Tres ordines societatis mediaevalis: "oratores", "bellatores" et "laboratores" (Li Livres dou Sante, saeculum XIII)

Medium aevum, vel aera mediaevalis, in historia Europae ab Aevo Antiquo saeculo quinto exeunte ad Novum Aevum saeculo quinto decimo exeunte duravit, aevi postclassici in historia mundi simile.

Aetas dissolutione structurarum imperii Romani et incursione gentium Germanicarum in Europam Occidentalem nota est, quod novas potestates politicas regione efficit, sicut in Regno Francorum. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, Germanorum, et Slavorum, ac mores Christiani una conducti sunt. Societas et res publica ordinibus atque iure feudali distributa et Christiana orbis terrarum cosmotheoria formata sunt.

De voce Medium Aevum

[recensere | fontem recensere]

Hominibus medii aevi tempus suum non Medium Aevum appellabatur, sed hi adhuc in aetate Romana se vivere putabant. Postquam somnium Nabuchodonosoris e prophetia Danielis de serie aetatum profectum erat, cuius finis super diebus summi iudicii sit. Prima earum aetatum aetas Babylonis fuisset, secunda Persiae, tertia Graeciae et quarta ac ultima aetas Romanorum. Cum hodie annus 476 finis imperii Romanorum occidentali esse existimetur, homines aequales illorum temporum in translatione imperii ad Germanos et continuatione imperii putabant, quia finis imperii finem mundi significavisset.

Medium aevum humanistae invenerunt, qui aetates Graecorum ac Romanorum admirabantur. Primus qui inter humanistas medium tempus nominaverit fuit Franciscus Petrarca.[1] Locutiones media tempora anno 1382, media tempestas anno 1469,[2] medium aevum anno 1604 reperiuntur.[3] Cum vitam "Aetatis Antiquae" aevo antiquitatis renascente restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus sui aevi intercessum sive medium videbatur.

De ordinatione temporis

[recensere | fontem recensere]

Historiographia hodierna nondum data singularem determinationem medii aevi constituere conatur, sed de transitibus fluentibus proficiscitur. Inter saecula migrationis gentium IV ac VIII et denuo de saeculo XV ad saeculum XVI conditiones rei publicae et structurae societatis commutabant. Exempla harum commutationum sunt edictum Mediolanense (313), invasio Hunnorum (375), occupatio Romae per Visigothos (410), dimissio Romuli Augustuli (476), aut etiam Hegira Machometi (622) et invasio Maurorum in Hispania (711). Finis medii aevi rursum signatur eventibus sicut inventio typographiae litteris mobilibus (ca. 1450), occupatio Constantinopolis (1453), conclusio Recuperationis Hispanicae et inventio Americae (utraque 1492) aut initium Reformationis Luthero (1517).

  1. Franciscus Petrarca, Epistulae metricae 3.33.5
  2. "priscis, mediis, modernis temporibus": Philippus Villanius, Liber de civitatis Florentiae famosis civibus (p. 20 editionis 1847). Apud eundem in recensione secunda huius operis anno 1395 "medii veteresque poetae historicique" leguntur. "Media tempestas": in praefatione editionis principis Metamorphoseon Apulei ab Ioanne Andrea de' Bussi editae (Romae: 1469).
  3. Ita en:wiki.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Büssem, Eberhardus, et Michael Neher, edd. 1995. Arbeitsbuch Geschichte: Mittelalter (3. bis 16. Jahrhundert): Repetitorium. Editio decima. Tubingae.
  • Denys Hay, "Flavio Biondo and the middle ages" in Proceedings of the British Academy 45 (1959) pp. 97–128.
  • Michael McLaughlin, "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento" in Renaissance Studies 2 (1988) pp. 131–42.
  • Mommsen, Theodor. 1942. "Petrarch's conception of the dark ages." Speculum 17: 226–42.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Medium Aevum spectant.
Lege Μέσος αἰών ("Medium aevum") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam