Jump to content

Renascentia litterarum

E Vicipaedia

Renascentia litterarum[1] (Francogallice renaissance; Italiane rinascimento), seu Aevum litterarum (artiumque) renatarum, aevum saepe medium appellatum secuta est. Aevum renascentiae plerumque e saeculis quarto decimo, quinto decimo, et sexto decimo constare dicitur.

Georgius Vasari, artifex Italicus, primum (quoad adhuc scimus) anno 1550 vocabulo Italico rinascita vel rinascimento usus est, quia aevum nomine medium, quod ruinam Imperii Romani in occidente secutum est, et flocci aestimandum esse Georgio videbatur, aevo superatum novo melioreque esse putabat.

Postea, circa decennium saeculi undevicensimi tertium, vocabulum Italicum in sermonem Francogallicum convertebatur, quod vocabulum multas in linguas traductum aevum significat inter medium et barocum positum.

Artes renascentiae

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Ars renascentiae.
Perspectiva cum puncto fugante in pictura Leonardi Vincii.

Emanaverunt circum annum 1400 ex Italia forma nova picturarum, sculpturarum, artium decorativarum, una cum incrementum philosophiae et litterarum et musicae et scientiae et technologiae, quae mox totum in orbem terrarum diffusa est. Textibus classicis denuo lectis, mathematica magistrorum Islamicorum intellecta, argentaria gentis Medicaeae instituta—ita modi artium per Cosimum Medicedem, humanismo universum a Deo separatum, pictura pigmentorum oleariorum emendata (e.g. ab Ioanne de Eyck), Florentia quaesita, cum denique duo libelli, De pictura et De re aedificatoria, divulgati essent, iter artium in renascentia litterarum procrescebat.

Technica in pictura

[recensere | fontem recensere]
Dominam Iucundam Leonardus Vincius pinxit.

Modi novi pingendi adhibebantur:

  1. Desiderius Erasmus Roterodamus; Whitaker's Words.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • McLaughlin, Michael. 1988. "Humanist concepts of renaissance and middle ages in the tre- and quattrocento." Renaissance Studies 2: 131–42.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Renascentiam litterarum spectant.
Antecessor:
Ars Gothica
Artes Europae
saec. XV-XVI
Successor:
Barocus