Agrapha (montes)
Appearance
Vide etiam paginam discretivam: Agrapha.
Agrapha (Graece: Άγραφα) sunt montium series regionum Eurytaniae et Carditsae in Graecia Media parvis vicis sparsa. Est meridiana Pindi pars.
Historia
[recensere | fontem recensere]Incolae noti sunt ob autonomiam quattuor saeculis, quibus Graecia ad Imperium Ottomanicum pertinebat, repetitis pugnis servatam; propugnator regionis notissimus, qui heros habetur, erat Antones Katsantones (Αντώνης Κατσαντώνης). Verbum agrapha ad litteram "non scripta" valet; cum Turcae regionem occupare non potuissent, terrae et incolae in Sultani tabulas tributarias relati non sunt. Quare incolae plurimum negotia ac mores secuti sunt, sicut iis placebat, Ottomanis non intervenientibus.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Paul D. Hellander (2006): Lonely Planet, p. 248, ISBN 1-74059-750-8
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alexakis, Christoforos: Literacy at the Agrafa Region during the Turkish Occupation, Athenis 2001.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Agrapha (montes) spectant (Agrapha, Agrafa). |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |