Albertus Magnus
Sanctus Albertus Magnus | |
---|---|
Natus | circa annum 1195 |
Mortuus | 15 Novembris 1280 |
Index Sanctorum |
Sanctus Albertus Magnus, Doctor universalis appellatus (natus circa annum 1195; mortuus Coloniae Agrippinae die 15 Novembris 1280), philosophus episcopus, theologus Germanicus fuit. Primum Lutetiae doctus (ubi Thomam Aquinatem inter discipulos habuit), ipse studium Dominicanum Coloniense anno 1248 condidit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Homo, cui cognomen doctoris universalis datum est, Paduae studiosus fuit antequam in ordinem dominicanorum intraret. In variis monasteriis Germanicis (Ratisbonae, Coloniae Agrippinae, Hildesiae) docebat, ex anno 1230 autem Lutetiae ubi cathedram universitariam in theologicis habebat. Anno 1254 provincialis in Germania factus est, anno 1260 episcopus Ratisbonensis; dignitatem episcopalem autem anno 1262 deposuit ut denuo studiis vacare posset.
Lauingen in Bavaria in poste Sueborum Friburgi Brisgoviae ei monumenta erecta sunt. Eius scientiae etiam in chemia, physica et mechanica, quas contemporanei mirabantur, in narratiunculis multis traditae sunt: ibi Carolus Magnus quasi magicus atque mirificus praesentatur. Sed eius opera de scientiis naturalibus saepe compendia Aristotelicorum sunt, quorum valor diu in retractatione Caroli Magni elatus et porro vulgatus est. Vel philosophica et theologica Aristotelem utique olent. In botanica autem Carolus Magnus ipse multas indagationes fecit. Eius scripta (partim) edita sunt a domino Jammy Lugduni 1651.
Eius opus »Compendium theologicae veritatis« (Norimbergae 1473) saeculis XV atque XVI multis in editionibus circulabantur velut apocrypha »Liber secretorum Alberti Magni de virtutibus herbarum« et »De secretis mulierum et virorum«. Criticam editionem capituli XVIII operis »Historia naturalis« curaverunt E. Meyer et dominus Jessen (»De vegetabilibus libri VII«, Berolini 1867). Opus autem »De sacrosancto corporis domini sacramento sermones« edidit G. Jacob Ratisbonae anno 1893) et librum praetitulatum »Orationes super IV libros sententiarum« N. Thoemes (Berolini 1893).
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
De animalibus
Opera
[recensere | fontem recensere]Vide Albertus Magnus apud Vicifontem. |
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Friedrich Wilhelm Bautz, "ALBERTUS MAGNUS (Albert der Große)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 86–88 (Theodisce)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertus Magnus spectant. |