Albertus Ricardus da Silva
Albertus Ricardus da Silva (in Aileu, oppido Timoriae Orientalis illo tempore Vila General Carmona appellato, die 24 Aprilis 1943 natus – in Dili 2 Aprilis 2015 mortuus) fuit episcopus dioecesis Diliensis. Ordinatus est presbyter anno 1972. Licentiam in theologia spirituali apud Pontificiam Universitatem Gregorianam assecutus est. Cum, anno 2004, rector Seminarii Sanctorum Petri et Pauli in patria sua esset, episcopus Diliensis a papa Ioanne Paulo II nominatus est, eodemque anno per ordinationem ad dignitatem episcopalem provectus. Sententia apostolica eius erat: Servus Verbi Domini.
Nominatio Vergilii do Carmo da Silva mense Ianuario anni 2016 facta longo sedis vacantis tempori, quod renuntiationem aegroti Alberti Ricardi da Silva mense Februario anni superioris erat secutum, in dioecesi Diliensi finem imposuit.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |