Alexander Aphrodisiensis
Alexander Aphrodisiensis, Graece Ἀλέξανδρος ὁ Ἀφροδισιεύς, publice Titus Aurelius Alexander,[1] fuit philosophus Peripateticus saeculi III, qui fere quingentis annis post Aristotelem mortuum multis commentariis eius philosophiam explicuit. Opera eius sunt columen et finis commentariorum Peripateticorum quorum auctores inde ab Andronico Rhodio (saeculo I a.C.n.) "Aristotelem Aristotele explanare" volebant.[2]
De vita
[recensere | fontem recensere]Paene nihil de vita Alexandri comperimus, sed Aphrodisiade in Cariae oppido natus esse videtur, et quidem ex patre eiusdem nominis.[3] Librum quem de fato scripsit, ad Septimium Severum et Caracallam imperatores (198-209) dedicavit, unde eum ineunte saeculo tertio floruisse apparet. Quos audierit philosophos, incertum ambiguumque est, nam Alexander ipse obiter Aristotelem quendam commemorat, cuius nominis fide detracta multi suspexerunt de Aristocle agi. Quod quidem nomen inde ab exeuntibus annis 1960 conservatrice exauctorata esse videtur opinione, Aristotelem illud ad Aristotelem Mytilenaeum referri.[4] Quae quoque opinio in dubium vocata est,[5] Forsitan ad Aristotelem Stagiritam ipsum referatur? Etiam Sosigenem et Herminum audivit.[6] Utique apparet ex scriptis Alexandrum quam doctissimum fuisse hominem, a quo nihil philosophici alienum erat.
In dedicatione imperatoribus data Alexander ob cathedra philosophiae sibi concessa gratias agit. Non quidem de qua cathedra ageretur comperimus. Sed quin Athenis institutionem professus sit, fere nemo in dubium vocavit.
De scriptis
[recensere | fontem recensere]Alexander scriptor fecundus fuit. Aristotelis commentarios multos composuit, sed hi quinque soli conservati sunt:
- Analytica priora (Ἀναλυτικὰ πρότερα), liber primus
- Topica (Τοπικά)
- Meteorologica (Μετεωρολογικά)
- De Sensu (Περὶ αἰσθήσεως)
- Metaphysica (Τὰ μετὰ τὰ φυσικά), libri I–V ac breviarium librorum reliquorum.
Docti Islamici commentarios Alexandri magni aestimabant multosque in linguam Arabicam traduxerunt.
Etiam aliquot opera propria composuit, de quibus perdigni mentione sunt
- De fato (περὶ εἰμαρμένης), quo Stoicorum notioni 'necessitatis' adversatur.[7]
- De anima (περὶ ψυχῆς), quo docuit rationem humanam rudem et materialem (q.e. νοῦς ὑλικός) esse atque eam quae a corpore separari non possit. Activum agnovit intellectum (q.e. νοῦς ποιητικός), qui intellegendi potentiam in homine accendit. Contra immortalitatem animae disserebat.
De Alexandro commentatore
[recensere | fontem recensere]Persuasum erat Alexandro Aristotelem in fundamentis integris et ordine expositis suam condidisse philosophiam, in qua fere omnia problemata philosophiae eius temporis ratione constanti tradtari posset. Si qua de re opinio Aristotelis reperi non potuit, re in medio relicta compluria citat velut explanationis semina quae cum dictis Aristotelis congruant. Rarissime vero Aristotelem in quaquam re errare dicit. Quo consilio Aristoteles singula opera inscripserit, Alexander in praefatione quaerere solebat. Deinde locos sumit explanandos una vel duabus lineis usus lemmate. Si quid Aristoteles alibi de eadem re scripserit, ab Alexandro diligenter animadverti solebat. Non solum problemata ab Aristotele tractata explicuit sed etiam vehementer ad criticam textus contulit.
De Alexandro philosopho
[recensere | fontem recensere]In scriptis propriis Alexander more Aristotelio problemata philosophica suae aetatis tractare intendit — sive ab Aristotele olim tractata sunt, sive non. In libro notissimo[8] Alexander contra Stoicos, Epicureos, Scepticos Academicos arguens Aristoteliam de fato opinionem excogitare conatur. Nam ante Alexandrum nemo Peripateticorum de fato, determinismo, necessitate, libera voluntate toto libro disputavisse videtur, quamquam in diversis locis de determinismo tractavit. Cum quidem Aristoteles Stoicorum de systemate naturae ratione divina temperato opinionem prospicere non posset, dubium non est, quin Alexander opere suo doctrinam Peripateticorum optime suppleverit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Chaniotis 2004: 79-80.
- ↑ Moraux 1942: xvi.
- ↑ Sharples 2005.
- ↑ Moraux 1967.
- ↑ Thillet 1984; Opsomer & Sharples 2000.
- ↑ Simplicii De caelo 430.32-431.11.
- ↑ Sharples 1975.
- ↑ Alexandre d’Aphrodisias. De fato ad imperatores. Version latine de Guillaume de Moerbeke, P. Thillet (ed.), Vrin, 1963; Sharples, R.W., 1983, Alexander of Aphrodisias On Fate (text, translation and commentary), Duckworth.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bonelli, M. (2001) Alessandro di Afrodisia e la metafisica come scienza dimostrativa. Bibliopolis.
- Chaniotis, Angelos (2004) Epigraphic evidence for the philosopher Alexander of Aphrodisias, Bulletin of the Institute of Classical Studies 47: 79-81. University of London.
- Frede, Dorothea (2017) Alexander of Aphrodisias, Stanford Encyclopedia of Philosophy.
- Gottschalk, H. B. (1987) Aristotelian philosophy in the Roman world from the time of Cicero to the end of the second century A.D., Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt II.36.2, 1079–1174, ed. W. Haase. De Gruyter.
- Moraux, Paul (1942) Alexandre d’Aphrodise: exégète de la noétique d’ Aristote. Faculté de Philosophie et Lettres de l’Université de Liège.
- Moraux, Paul (1967) Aristoteles, der Lehrer Alexanders von Aphrodisias, Archiv für Geschichte der Philosophie 49: 169-182.
- Opsomer, Jan & Sharples, R. W- (2000) Alexander of Aphrodisias, De Intellectu 110.4: ‘I Heard this from Aristotle’. A modest proposal. Classical Quarterly 50: 252-256.
- Sharples, R. W. (1975) Aristotelian and Stoic Conceptions of Necessity in the "De Fato" of Alexander of Aphrodisias. Phronesis 20(#3): 247-274.
- Sharples, R. (2005) Implications of the new Alexander of Aphrodisias inscription, Bulletin of the Institute of Classical Studies 48: 47-56.
- Thillet, Pierre (1984) Alexandre d'Aphrodise: Traité du Destin. Les Belles Lettres.