Jump to content

Alexander Dumas (pater)

E Vicipaedia
(Redirectum de Alexander Dumas)
Vide etiam paginam fere homonymam: Alexander Dumas (filius).
Alexander Dumas pater.
Domus nativitatis.
Monumentum Lutetiae in Platea Catroux, quod fecit Gustavus Doré.

Alexander Dumas (Francice Alexandre Dumas père;[1] natus Villari ad Collum Retiae praefecturae Axonae die 24 Iulii 1802; obiit Puys in vico Sequanae Maritimae die 5 Decembris 1870) fuit scriptor Francicus, praecipue mythistoriarum historicarum.

Avus Alexandri Dumas tormentarius fuit in Sancto Dominico, colonia Francica; avia erat serva eiusdem, origine Africana. Horum filius, pater Alexandri, natu servus nigricolor, dux exercituum in primo imperio Francogallico meruit.

Filius generalis Napoleonici Thomae Alexandri Dumas educationem saepe interrompitam habuit. Annos viginti natus in officium ducis Aureliani venit ubi bibliothecarii munere fungebatur. Id eo momento factum est, quo dramati eius historico Henri III et sa cour (1829) plausum erat. Hoc a multis contemporaneis triumphum Romanticismi super theatrum classicum putatum est. Annis inter 1830 et 1831 sequebantur dramata haec: Stockholm, Fontainebleau et Rome (inspirantibus Goethio et Schillero), Antony, Charles VII chez ses grands vassaux, Napoléon Bonaparte. Levitas et praesentatio facilis in argumentis tumultuosis, phantasia infinita et exprimendi vigor in eius litteris omnes captabant. Creationum multitudo attamen non sufficiebant ad gloriam divitiasque adipiscendas. Lectores quo magis legebant eo vehementius nova postulabant. Itaque Dumas famulos multos instituit, quorum quidam varia sibi asseruerunt, verbi gratia dominus Gaillardet drama La tour de Nesle; etiam Augustus Anicet-Bourgeois saepe auxiliabatur.

Ingenio lucris omnino oblato vitia erroresque in libris iterabantur quoad vanitatem spiritalem, exaggerationes, effectus nimios. Haud pauca ad legendum vix utilia erant. Mentionis digna sint adhuc haec: Térésa (1832); Angèle (1833); Catherine Howard (1834); Don Juan de Marana (1836); Kean, ou désordre et génie (1836); Caligula (1837); Paul Jones (1838); comoediae sat bonae Mademoiselle de Belle-Isle (1839), Le mariage sous Louis XV (1841) et Les demoiselles de St.-Cyr (1843).

Descriptiones itinerum, quamvis hic facetia et phantastica pullularent, summatim legenda sunt. Vias fecit in Helvetia, Italia, Germania, Hispania (anno 1846 tamquam historiographus ducis de Montpensier ad sollemnia nuptiarum celebranda) et in Africa Septentrionalis; postea in Syria Aegyptoque. De his exaravit annis inter 1835 et 1859 opuscula Impressions de voyages, Quinze jours au Sinaï, Le Caucase, voyage. Tum, cum mythistoriae in periodicis apparere solitae sunt, fabulis Milesiis sese magno studio dedicabat. Alexander Dumas, cuius vivendi modus sat sumptuosus fuisse fertur, saepe simul in variis fabulis Romanensibus scribendis operam navabat.

Eodem tempore theatrum condidit (Théâtre historique), ubi etiam propria dramata in scaena proferri iussit. Inter mythistoriarum multitudinem, quae in tota Europa avide atque cupide legebantur, celeberrima sunt haec: Le comte de Monte-Cristo (1844–45), Les Trois Mousquetaires (1844), Vingt aus après (1845) Vicomte de Bragelonne (1847), La reine Margot (1845); insuper: Le chevalier de Maison-Rouge (1846), La dame de Monsoreau (1846). Plura opera (nominatim Le comte de Monte-Cristo, Les trois mousquetaires, La reine Margot) pro scaenis retractata sunt.

Argumentis de virtute ibi raro inveneris, sed opera vix vera utique animum vinciunt et mentem alliciunt. Res novae Francicae anno 1848 diligentiam eius ad breve tempus interruperunt quippe qui neque in partibus senatoris neque in partibus scriptoris politici agendis proficeret. Annis 1850 e.g. publicata sunt (nonnumquam in foliis a Dumas ipse fundatis): Le Mousquetaire et Monte-Cristo), mythistoriae Le dernier roi des Français, Les Mohicans de Paris, Saltéator, La princesse Monaco, Mémoires d'un jeune cadet et Mémoires d'Horace (phantastica de Roma antiqua). In expeditione Italica Dumas diurnarius acierum fuit; postea comitabatur milites Iosephi Garibaldi in Siciliam et Neapolim, de quo pepigit anno 1861 Les Garibaldiens.

Inter restantia opera (paene) historica nonnulla sunt: Jeanne d'Arc (1842), Les Médicis (1845), Michel-Ange et Raphaël Sanzio (1846), Louis XIV et son siècle (1847), Louis XV (1849), Louis XVI (1850). Memorias suas chartis commendavit in Mémoires (1852–54). Post mortem autem publicabantur anno 1872 Grand dictionnaire de cuisine et drama La jeunesse de Louis XIV (anno 1873 in scaenis feliciter productum). Variis locis ei monumenta erecta sunt, e.g. in loco nativitatis et Lutetiae.

  1. Sic appellatus est quia filius eius, Alexandre Dumas nomine, etiam scriptor fuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Berger, Günter. 2002. Alexandre Dumas. dtv 31061. Monaci. ISBN 3-423-31061-8.
  • Bertière, Simone. 2009. Dumas et les Mousquetaires. Lutetiae: Le Livre de poche
  • Biet, C., J.-P. Brighelli, J.-L. Rispail. 1986. Alexandre Dumas ou les Aventures d'un romancier. Lutetiae: Gallimard
  • Gorman, Herbert. 1929. The Incredible Marquis, Alexandre Dumas. Novi Eboraci: Farrar & Rinehart.
  • Hemmings, F. W. J. 1979. Alexandre Dumas, the King of Romance. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons. ISBN 0684163918.
  • Hohmann, Michael. 1992. Erkenntnis und Verführung: Erzählstrategien und erzählte Geschichte im Romanwerk Alexandre Dumas. Die Blaue Eule, Assindiae. ISBN 3-89206-507-1 (= FORA, Band 4).
  • Maurois, André. 1957. Les Trois Dumas. Lutetiae: Hachette
  • Nestmeyer, Ralf. 2005. Französische Dichter und ihre Häuser. Insel-TB 3093, Francofurti ad Moenum. ISBN 3-458-34793-3.
  • Neuschäfer, Hans-Jörg. 1976. Populärromane im 19. Jahrhundert. Von Dumas bis Zola. Fink, Monaci. ISBN 3-7705-1336-3.
  • Schopp, Claude, ed. 1996. Alexandre Dumas: La San Felice. Gallimard. ISBN 2070747409.
  • Zimmermann, Daniel. 1993. Alexandre Dumas le grand. Lutetiae: Juillard
De studiis coquinariis

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Dumas patrem spectant.