Jump to content

Alexandra Furnea

E Vicipaedia
Candelae in memoriam victimarum quas flammae in Clubul Colectiv discotheca Hilariopolitana feriebant: de isto casu Furnea librum quinquennio post pepigit.

Alexandra Furnea (nata die 10 Aprilis 1988) est scriptrix et diurnaria Dacoromanica, quae operam in societate emendanda dat.

Furnea, cum Novi Fori Siculorum scholam superiorem Petru Maior frequentavisset, in Universitate Bucarestensi de litteris Anglicis Americanisque studia fecit magisterium nactura. Annis inter 2011 et 2020 symbolas speciales "Maximum Rock Magazin" periodico musico dare solita est.[1] Furnea carmina, historiunculas, et commentationes de alternativis coetibus confecit, quas res interdum etiam in diario interretiali privato in lucem protulit.

Ipsa maxime plagata incendio magno superstes fuit, quo mense Octobri Hilariopoli anno 2015 conclavia sodalicii Clubul Colectiv destructa sunt. De quo saucia librum venditione praecellentissimum scripsit cui titulus Jurnalul lui 66: Noaptea în care am ars.[2] Conversionem in Theodiscum - Das Tagebuch der 66 - die 19 Octobris 2024 Francofurti in maximo librorum foro explicavit ipse Petrus Groth, interpres Berolinensis. Desiderius Căstăian, professor Hilariopolitanus, confessus est se numquam antea descriptionem infernorum similem cognovisse: praeterea hoc opus omnibus patriotis legendum narrare bene historiam Dacoromaniae contemporaneam; res Alexandrinas laudabiles cum ingenio Eugeniae Ginzburg et Primi Levi commetiendas esse.[3]

Tunc rectio Victoris Ponta a negotiis suis abdicata est; quod factum est mense Novembri 2015.[4]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]