Alexandria Ocasio-Cortez
Alexandria Ocasio-Cortez (nata Novi Eboraci die 13 Octobris 1989), vulgo AOC, est politica, paedagoga, et activista Americana. Legatus pro districtu congressionali quarto decimo civitatis Novi Eboraci ex 2019 meret, sodalis Factionis Democraticae.
De vita
[recensere | fontem recensere]Anno 2007, Ocasio-Cortez secundum praemium in internationali scientiae certamine societatis Intel accepit, propter quod Unio Astronomica Internationalis ex ea 23238 Ocasio-Cortez, parvam asteroidem, nominavit.[1]
Die 26 Iunii 2018 in comitiis primariis Democraticis districtus quarti decimi civitatis Novi Eboraci, Iosephum Crowley, legatum praesentem et magistrum consociationis Democraticae (Camerae Repraesentantium) vicit, quod multis improvisum fuit.[2] Die 6 Novembris 2018 in comitiis generalibus, munus legati consecuta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Chamberlin, Alan. "JPL Small-Body Database Browser".
- ↑ Shane Goldmacher et Jonathan Martin, "Alexandria Ocasio-Cortez Defeats Joseph Crowley in Major Democratic House Upset", The New York Times (26 Iunii 2018).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandriam Ocasio-Cortez spectant. |
Lexica biographica: • Treccani • • Congressus Civitatum Foederatarum |