Jump to content

Alexithymia

E Vicipaedia

Alexithymia notam personalitatis significat, et quidem difficultatem cognoscendi suos aliorumque adfectus, eosque a corporeis sensibus discernendi, etiamque difficultatem ceteris sensus suos describendi. Alexithymia etiam cogitandi rationem complectitur, quae in singularibus rebus et eventibus mundi externi modo utilitaristico versatur. Homines alexithymi phantasia parum utuntur. Priora studia docuerunt alexithymiam multis perturbationibus mentis et aegritudinibus corporis sociari. Etiam ostensum est alexithymiam apud therapeutas fastidium creare, qua de causa curationi nocere potest.

De etymologia

[recensere | fontem recensere]

Alexithymia terminus est a Petro Sifneos (1920-2008), psychiatro Americano Lesbiae originis, annis 1970 ineuntibus compositus. Sifneos, qui tunc doctrinae psychoanalyticae adsectator erat, homini hoc personalitatis temperamento laboranti perdifficile esse putavit suos proprios sensus verbis explicare. Ideo hoc finxit verbum Graecum (vel potius Graecissans), quod ex tribus constare elementis cogitavit: a + lexi + thymia, in quo a alpha privativum ('non') est; lexi stirps est substantivi lexis, λέξις 'verbum'; thymia a substantivo thymós, θυμός 'animus' ductum.[1] Quod verbum, quod ratione morphosyntactica careat, a philologis classicis reprehensum est.[2] Alexithymia, quamquam speciem verbi Graeci exhibet, re vera esse videtur concatenatio elementorum inter se parum convenientium, nam parum liquet, quaenam sit *lexithymia (proprietas hominis lexithymi) quae alpha privativo negetur.

Alexithymia, quamquam compositum alienum longeque petitum esse videtur, iam ab initio libenter usu receptum est, neque hunc terminum ex usu tollere volumus. Id solum meminisse decet, de verbo analysin fugienti agi.

  1. Sifneos 1973.
  2. Cf. Sifneos & al. 1977.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Sifneos, Peter E. (1973) The prevalence of ‘alexithymic’ characteristics in psychosomatic patients. Psychotherapy and Psychosomatics 22: 255–262.
  • Sifneos, Peter E.; Apfel-Savitz, R.; Frankel, F.H. (1977) The Phenomenon of ‘Alexithymia’. Psychotherapy and Psychosomatics 28: 47-57.
  • Taylor, Graeme J. & Bagby, R. Michael (2004) New Trends in Alexithymia Research. Psychotherapy and Psychosomatics 73: 68-77.